Articulus 18
Articulus 18
Quid faciendum sit, st sacerdos inungens ungendo moriatur ?
Quarto quaeritur questio quae ‘ relinquitur ex illis, Ex quo complementum sacramenti pendet ex ultima unctione in comparatione ad praecedentes, quid faciendum sit in casu, quando sacerdos inungens moritur, quando jam aliquas fecit inunctiones, et non perfecit alias, unam, vel duas, vel plures ?
Videtur enim, quod ab initio incipiendum sit ; quia 1. Unius est actio una : sed unius collationis sacramenti est actio una unius tantum : ergo qui hanc non perfecit, nihil fecit, ut videtur : ergo a principio totum est reiterandum.
2. Adhuc, Ambrosius dicit, quod "sacramenta Christi sunt simplicia :" sed impossibile est actus duorum esse simplices : ergo unum sacramentum non potest esse duorum : ergo secundus de~ bet incipere a capite.
Sed in conrrarium hujus est, quod in Ordine respondet Papa, quia in imperfecte ordinato suppleatur quod deficit, et non iteretur quod factum est : ergo multo magis est hoc faciendum in unctione extrema.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum ratione magni effectus formam habet per modum orationis : et plus valet, quando plures dicunt orationem illam : quia citius orationes plurium exaudiuntur : et hoc innuitur, Jacobi, v, 14, quando dicit : Inducat presbyteros Ecclesiv, non presbyterum.,
On this page