Text List

Articulus 19

Articulus 19

An in sacramento extreme unctionis sit aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est sacramentum et res, et aliquid quod est res tantum ? et, An imprimat characterem ?

ARTICULUS XIX. An in sacramento extreme unctionis sit aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est sacramentum et res, et aliquid quod est res tantum ? et, An imprimat characterem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, §2: "Et sicut in allis sacramentis, etc."

Videtur enim hoc esse falsum : quia in altis sacramentis quoddam est sacramentum tantum, quoddam est sacramentum et res, et quoddam res tantum : in isto autem non oportet esse aliquid quod sit res et sacramentum : ergo videtur quod falsum dicat.

Gratis hujus queritur, Utrum imprimat characterem qui sit in co sacramentum et res ?

Et videtur, quod sic : quia 1. In aliis sacramentis quae consistunt in unclione, imprimitur character : ergo cl in isto.

2. Adhuc, Cui convenit actus, ill etiam convenit habitus et potestas : sed actus characteris convenil uncto : ergo, etc. Prozanio prime : quia unctus a non uncto distinguilur, et distinguere est actus characteris : ergo, etc.

3. Adhuc, Unctio corporalis animam non attingit : ergo oportet, quod aliquid sit conjungens cam vel virtutem ejus cum anima : hoc autem medium non videtur esse nisi character: ergo videtur, quod imprimat characterem.

In conrrarium objicitur : quia nullum sacramentum imprimens characterem, iteratur : sed istud iteratur : ergo non imprimit characterem. PrRopatio prime est ex inductione et ratione characteris : quia est signum indelebile collocans in aliquo statu fidei, et signo indelebili fieret injuria si iteraretur : ergo constat propositum.,

Resvonsio. Dicendum ad hoc, quod non imprimit characterem. Et tamen bene concedendum puto, quod tria sunt in co sicutin quolibet alio sacramento : sed non est necessarium, quod medium quod est res et signum sit character. Puto aulem, quod medium est dispositio quedam spiritualis inducens gratiam purgantem reliquias peccatorum.

Ad primum ergo dicendum, quod medium jam dictum est quid sit.

Ad aliud dicendum, quod sacramenta ex inunclione non habent, quod imprimant characterem, sed potius ex hoc quod distinguunt secundum aliquem specialem statum fidei fidcles, qui suscipiunt ca: ect hoc explanatum est in traclactu de Japlismo, ubi agitur de charactere *.

Ad aliud dicendum, quod falsa est illa, Cuiconvenit actus, illi convenit habitus : et Aristoteles dat instantiam, quod non grammaticus grammaticat, et non medicus medicat. Tamen alia est distinctio characteris, et alia cujuslibet alterius forma quam alius non percipit : character cnim distinguit per signum ponens in stata fidet speciali in quo sine hoc non esset : sed ali forme distinguunt a non habentibus formas illas distinctione quadam restrictionis a suppositis ejusdem speciei illam formam non participantibus.

Et per hoc patet solutio ad totum hoc quod objicitur : quia non unctus ab uncto distinguitur.

Ad aliud dicendum, quod licet unctio corporalis non attingat animam, tamen virtus ejus pertingit ad animam, quae virtus ejus est per sanctificationem materie et forme quae dicitur in conferendo sacramentum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19