Text List

Articulus 20

Articulus 20

An extrema unctio possit iterari ?

ARTICULUS XX. An extrema unctio possit iterari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, CG, "QGuerunt aligui, Si hoc sacramentum, etc."

Videtur enim, quod non debeat iterari: quia 1. Nulli sacramento facienda est injuria : sed iteratio, ut dicit Augustinus, injuria est sacramenti : ergo iterari non debet.

2. Adhuc, Ipso nomine videtur ostendere, quod non debeat iterari : quia dicitur unctio extrema : post extremum autem nihil est : ergo videtur, quod iterari non possit.

3. Adhuc, Post purgationem reliquia~ rum peccati, nihil remanet purgandum de peccato : sed quando nihil remanet purgandum de peccato, sacramentum inutiliter reiteratur : ergo videtur, quod inutiliter iteretur si iteraretur : nihil autem inutile est in operibus licclesie : ergo videtur, quod non iteratur sacramentum.

Uvrerws quaeritur de ratione duarum opinionum quas inducit Magister, quae sit verior ?

Responsio. Dicendum, quod hoc sacramentum sicut celera quaedam iteratur, si causa corum itcratur : sicut expresse dicit Augustinus in Littera : "Si morbus non revertitur, medicina non iteretur. Si vero morbus non potest cohiberi, quare medicina dehet prohiberi ?"

Ad primum ergo dicendum, quod non fit injuria sacramento, quando iteratur super idem subjectum, sed quando iteratur super eamdem causam numero : unde illasacramenta quae habent causas suas immobiles, non iterantur, ut Baptismus, quia originale numquam redit : et Confirmatio, quia debilitas ex fomite nunquam redit. Similiter privatio potestatis Ecclesiastice numquam redit in eo qui suscipit Ordinem : et ideo illa numquam iterantur. Quedam autem habent causas mobiles super idem subjectum : et ideo in eodem homine iterantur, licet non eadem de causa.

Et per hanc solutionem patet qualiter concordande sunt ambe opiniones quae recilantur in Liffera, et patet solutio ad ullimum.

Ad aliud dicendum, quod extrema unctio dicitur a presumptione et signo extremo vite, et non ab extremo secundum actumi et rem : sufficit enim, quod prasumatur extremum vite imminere ad hoe quod inungatur infirmus. Et sic patet, quod non valet objectic.

Ad aliud dicendum, quod purgatis reliquiis, iterum alia revertuntur peccata, et aliw reliquiae si vita differtur : et ideo talis iterum indiget unctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20