Articulus 21
Articulus 21
An in morbis chronicis debeat et possit semper iterari extrema unctio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : "Si vero morbus non potest cohibcri, etc."
Queritur hic de chronicis morbis qui numquam recedunt, sicut paralysis, lepra, ethica, et hujusmodi : utrum iterari possit in eis sacramentum ?
Et videtur, quod non : 1. Per ea quae dicuntur in Liétera : guia morbus ille non revertitur, eo quod numquam recedens numquam revertitur : ergo videtur, quod non debeat medicina super eum iterari.
2. Adhuc, Una de causa non est sumenda nisi unica medicina spiritualis : sed hic est una causa : ergo una medicina spiritualis.
In conrrarium hujus est, quod quamdiu remanet morbus post acceptionem sacramenti, tamdiu contrahuntur peccata, et reliquie peccatorum : sed sacramentum principaliter ordinatur contra reliquias peccatorum: ergo videtur, quod etiain in eodem morbo chronico debeat iterari.
Responsio. Ad hoc sine prejudicio dicendum puto, quod si ultra annum remanet morbus post acceptam unctionem, iterari potest unctio. Et causa hujus est : quia non judicatur idem morbus numero, qui est secundum perfectam imitationem superiorum alteratus : corpora enim nostra per illationem superiorum secundum quatuor humores in quatuor anni temporibus mutantur, et franguntur habitus in disposiliones, et non sunt eedem : et ideo non ex eadem causa omnino iterabitur sacramentum. Si tamen ab aliquo patre sancto vel a Domino Papa aliter in hac questione determinari invenitur, magis judicarem illus sententiae standum quam mee : quia magis in hac parte credendum est inspirationi Ecclesie, quam ration conjecturanti ex incertis.
On this page