Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus." Habito de sacramentis personalibus, tangit hic Magister de sacramentis Ecclesie, sive corporis mystici in communi. Et primo tangit de Ordine. Sccundo, de Matrimonio.
De Ordine autem dupliciter determinat. Primo enim querit de ordine in se in communi, et secundum partes. Deinde querit de ordine ex parte dantis, et suscipientis. Et hoc incipit in distinctione XXV, ibi, A, "Solet queri, Si haeretici ab Ecclesia precisi, etc."
De Ordine autem in se quatuor querit, scilicet de ordinibus singulis per distinctionem ad ordinem precedentia : et de ordinibus singulis secundum actus proprios, ibi, C, "Ostiarii idem et janitores." Tertio, Quid sit ordo in communi, ibi, K, "a St autem queritur, Quid sit quod hic vocatur ordo, etc." Quarto, de nominibus officiorum conjunctorum ordinatis habentibus jurisdictionem, ibi, L, "Sunt etalia quedam, etc."
On this page