Articulus 1
Articulus 1
An sacramentum Ordinis bene sequatur sacramentum extreme unctionis.
Videtur autem quod ante omnia debuit ordinari : quia 1. Sacramentum cui conceditur dispensatio omnium aliorum sacramentorum, est ante omnia alia.
2. Adhuc, Sacramentum ponens in gradu dignitatis, prius est eo quod non ponit nisi in gradu subditi : sed tale sacramentum est Ordo respectu omnium aliorum : ergo ante omnia alia de ordine debuit tractari.
3. Si forte dicas, quod est ad Ecclesix multiplicationem spiritualem : et alia sunt personalia. Conrra : Quia multiplicatio materialis Ecclesiew est ante spiritualem': quia nullus potest fieri spiritualis, nisi prius sit aliquid in natura : sed matrimonium est ad multiplicationem naturalem, et ordo ad spiritualem : ergo matrimonium est ante ordinem : et contrario modo determinat Magister, scilicet de ordine ante matrimonium,
Responsio. Dicendum, quod de ordine sacramentorum habitum est sufficienter, Ad precedens autem dictum est, quod in veritate personalia sacramenta sunt ante ea quae deserviunt communiter Ecclesie : et ideo quinque pracedentia sunt ante duo quae restant.
Preterea, Baptismus est janua sacramentorum, sine quo nullum suscipi pot- est: cetera autem personalia sunt sicut dispositiones ad idonee percipiendum ordinem : si enim sibi bene prafuit in perceptione illorum, est idoneus ut promoveatur ad ordinem.
Ad primum ergo dicendum, quod non valet : quia aliter non disponuntur ministri sacramentorum nisi per sacramenta personalia, quae contra defectus personales ordinantur : et ideo non oportet illa precedere.
On this page