Articulus 2
Articulus 2
Quare istud sacramentum pre ceteris dividilur in partes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, etc," Queruntur autem hic quatuor. Primum est, Quare istud sacramentum pre ceteris mulliplicatur in partes ? Secundum, Qua divisione dividatur? Tertium, Utrum sit unum sacramentum vel plura ? Quartum, Quae sit ordinum sufficicntia ?
Ad primum objicitur sic. 1. Unius gratiae est unicum et indivisum sacramentum : sed ordo est unius gratiwe : ergo est unum ¢ét indivisum sacramentum : ergo in partes non debet dividi. Proparur secunda ex hoc, quod non sunt nist septem gratia sacramentales, sicut seplem sacramenta. Prima autem constat per se.
2. Adhuc, Duo, sicut sapius habitum est, sunt contra defectum EKeclesia ordinata, scilicet matrimonium et ordo : matrimonium autem non dividiturin partes : ergo nec ordo dividi debet.
3. Adhuc, Nihil valet divisio ubi genus aliquod commune condividitur eum specie. Verbi gratia, si sie dicatur : Substantiarum alia est animal, alia est homo: sed sacramentum in communi acceptum, dividitur in septem sacramenta: ergo si unum sacramentum est species indivisibilis per differentias, omnia alia sacramenta species erunt: sed baptismus, confirmatio, elc., sunt species specialissima indivisibiles, nisi divisionc materia : ergo et ordo: ergo ordo non debet dividi, nisi sicul dicitur ordo Petri et Martini, et sic de aliis ordinem percipicntibus.
4, Adhuc, Aristoteles in X Athicorum dicit, quod quanto aliqua sunt poteutiora, tanto indivisibiliora et minora quantitate : potentius autem est illud sacramentum quod collocat in gradu dignitatis : ergo minimum quantitate : ergo videtur, quod sit maxime indivisibile.
3. Adhuc, Virtus unita magis est infinita, quam multiplicata, ut dicitur in libro de Causis : ergo qua magis est unita, mayis est polens : sed potentissimum est istud sacramentum : ergo maxime debet esse unum et unitum : ergo minime divisum : ergo non divisum per septem, ut dicitur in Lildera.
Adhuc per rationem sic : 1. Quanto aliquid est magis propinquum primo, tanto pluribus donis et officiis et potestatibus participat bonitalem ejus: sed ordo maxime collocat juxta primum caput Ecclesiz, scilicet Christum : ergo secundum omnia quae participat, contingit dividi ipsum. Prima seribitur per sensum in libro de Cazsis : quia est correlativum cujusdam propositionis, SacunpA autem patet ex prelatione et dienitate ministrorum habentium ordinem.
2. Adhuc, In naturis ita est, quod ea que dignissimam formam habent, maxima sunt divisionis: ergo et in gratiis ita crit: sed dignissimus est ordo : ergo maxime divisionis crit. Prima patet in homine, qui etiam in corpore et anima convenit cum eo quod est : quia simplicium habet commixtionem, et mixtorum complexionem, et dissimilium compositionem in corpore : in anima autem est vivere, sentire, ratiocinari, et intelligere simpliter per possibilem et agentem intellectum : ergo constat propositum.
Ad print ergo dicendum, quod ordo est unius grativ ullime, quae tamen propter sui perfectionem mullas exigit precedentes, ad quas dantur ordines inferiores.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de matrimonio et ordine : quia spiritualis fwcunditas maximam secundum potestatem et gratia requirit perfectionem: et ad hoc non requirilur unum, sed multa: sed materialis feecunditas est propter inlirmitatem carnis, et est imperfectorum in Keclesia : et ideo minima est gratie, nec requirit multa in quae dividatur,
Ad aliud dicendum, quod ordo secundum quod dividit sacramentum cum aliis specichus, sacramenti non est genus, sed species : quia omnes ordines inferiores uniuntur et complentur in ultimo, scilicet in ordine presbyterorum, ut infra patebit, et ratione illius est species dividens sacramentum in communi cum aliis,
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talia sunt minim quantitatis mohilis, ut ipse ibidem dicit, sed tamen sunt plurtum potestatum : et ideo si pro potestate dividantur talia, maxime divisibiJia sunt: ipse enim loquitur de potentia intellectus respectu aliarum virium organis corporalibus conjunctarum : et hoc modo dicit verum. Sed non valet ad propositum, nisi de divisione quantitatis mobilis inferatur, et non de divisione per potestates et virtutes.
Ad ultimum dicendum, quod virtus unita extra primum non potest esse nisi in qua concurrunt potestates multe: sicut est ultima potestas totius potestatis, sicut regnum in urbanitatibus, et ratiocinari vel intelligere in naturis spiritualibus : et hoc modo est presbyteratus in ordinibus, Et quia in ea sic uniuntur tamquam in ultima, ipsa potest dividi secundum eas.
On this page