Text List

Articulus 3

Articulus 3

Qua divisione dividatur hoc sacramentum ordinis ?

ARTICULUS III. Qua divisione dividatur hoc sacramentum ordinis ?

Secundo queritur, Qua divisione dividitur ?

Videtur enim, quod non divisione generis in species ; quia 1. In illa divisione una species non est dispositio ad alteram : sed unus ordo disponit ad alterum: ergo divisio ordinis non est divisio generis per species.

2. Adhuc, Species sunt forme disparate super materias diversas : sed ordines omnes imprimuntur uni subjecto ut materi, quia unus homo habet omnes ordines : ergo ordines non sunt species ordinis in communi sumpti.

3. Adhuc, Divisio sacramenti per septem sacramenta nulla esset omnino, ut habitum est in articulo precedent.

Si forle dicatur, quod est divisio tolius in partes. Contra : 1. Partes non recipiunt totius rationem et praedicationem : sed ordines particulares recipiunt rationem et pradicationem totius ordinis in communi: ergo non sunt partes ejus integrales, quia de illis hie agitur.

2. Adhuc, Partes simul venientes constituunt totum : et ante hoc nec totum est, nec ut totum vocatur: sed ordo in uno et duobus et tribus, etc., vocatur, et est ordo : ergo particulares ordines non sunt partes ejus integrales.

Constat autem, quod divisio equivoci hic non est. Si autem est aliqua divisio accidentalium : hoc videtur inconveniens : quia tunc aut inferiores erunt accidentales superiorum, aut e converso : et utrumque est inconveniens : quia possent abesse, ita quod sequentes haberent potestatem exsecutionis, et hoc non tenet Ecclesia, nec admittit.

Responsio. Ad hoc dicendum, quod hee divisio est totius in partes: sed differunt partes, sicut et totum. Colligitur enim quoddam totum ex partibus quantitatis secundum molem, ut domus, et ca#tera corporaliter composita: alia vero colliguntur ex partibus quantitatis secundum potestatem et virtutem, sicut colligitur regimen sub monarchia ex parte balivi, praepositi, preetoris, et priesidis, et omnium aliorum, et perficiuntur in illo: et hoc modo dividitur anima per suas potentias in ea quae perficiunt animam, ut ordo : ordo enim etiam secundum Grammaticos reducitur ad potestatem, quia est pars potestatis.

Unde dico, quod hoc totum medium est inter integrale et universale : quia in modo constilutionis sive perfectionis cx partibus, simile est integrali, hoc est, per respectum partium ad totum: sed per respectum totius ad partes, babet similitudinem cum toto universali, qua preedicatur de qualibet parle: sed deficit ab ulroque in aliquo: ab universali quidem, quia licet praedicetur de omnibus, lamen secundum perfectam rationem sue potestatis non prasdicatur nisi de ullimo : et de omnibus aliis pradicatur non secundum perfectam rationem, sed prout participatur aliquid de potestate ultima parlis: qnia in omni toto potestativo semper pars potestalis antecedentis est in subsequente. Unde Boetius dicit, quod quid quid: potest infcrius, potest et superius, et non convertilur: et Dionysius, quod superiora hebent polestatem inferiorum excellenter et eminenter, sed non con= vertitur. A toto autem integrali deticit : quia essentia totius adest cuilibet parti, et propter hoc etiam ratio adest, licet secundum potestatem inperfectam et perfectam, ut prius dictum est.

Et per hoc patet solutio ad tolum : quia primas rationes concedendas puto : quia non est divisio generis in suas species. Secunda autem non procedunt nisi de toto integrali corporaliter secundum molem composito ex suis partibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3