Articulus 4
Articulus 4
An hoc sacramentum sit unum vel plura ?
Videtur autem, quod plura : quia 1. Multiplicatio inferioris multiplicat etiam suum superius, unde plures homines sunt plura animalia: sed constat, quod sunt plures ordines, ut dicitur in Littera : ergo videtur, quod plura sunt sacramenta.
2. Adhuc, Quacumque potestates dividuntur actibus diversis specic ad unam rationem objecti non reducibilibus, differunt specie, et sunt plures: sed tales sunt potestales ordinum: ergo sunt plures simpliciter : ergo sunt plura sacra~ wenta, ul prius. Proparor autem prima: quia omnis potestas per actum suum diffinitur: quia previi sunt actus potentiae secundum rationem, ut dicit Philosophus. Secunpa autem probatur mducendo actus ordinum singulorum : sicut conjurare deemones non est ejusdem rationis actus cum legere prophetias : ef neutrum illorui est clausura ostiorum, et nullus horum idem cum portatione candelarum, et hujusmodi: ergo patet propositum,
3. Adhuc, Sequens ordo totus habetur sine pracedenti suscepto : ergo totus divisus est ab illo: ergo divisum sacramentum : ergo sunt plura sacramenta, Pema probatur : quia facitens saltum, numguam amplius accipit posteriorem ordinem, sed semper habet cum, licet carcat exsecutione qua potius est jurisdictionis quam ordinis : et sic constat propositum,
Ix conrrartem hujus est, quod 1. Keelesia non numerat nisi septem sacramenta : et unum illorum dicit esse ordinem : ergo ordo non est nisi unicum sacramentuin.
2. Adhuc, Omnes precedentes uniuntur in ultimo, sicut prius patuit in toto potestative : ergo omnes sunt unum in illo : ergo ommes sunt sacramentum unum tantum.
Responsio. Dicendum, quod Ordo simpliciter est unum sacramentum, sed secundum aliquid plura. Secundum enim potestales imperfectas est plura, sed secundum perfectionem potestatis est unum solum : et hujus ratio satis patet ex prahabitis.
Ad primum ergo dicendum, quod si divisio inferioris esset per separantia ab invicem perfecte, tunc requireretur quod dictum est : sed non separantur, sed po-~ tius unum est dispositio ad alterum: et ideo ordinantur inter se. Separantia autem perfecte sunt duo, scilicet opposite differentiae specificee quae separant formaliter in diversas species deducendo : ct separate materia, scilicet quae separant individua unius speciei. Et neutram horum est in divisione totius potestatis, ut jam patuit.
Ad aliud dicendum, quod omnes actus ordinum reducuntur et respiciunt ad unum ultimum : unde media est falsa.
Ad id autem per quod probat eam, dicendum quod ostia non sunt objecta ostiariis simpliciter, sed prout ipsis clauditur locus conservationis Eucharistie. Similiter exorcista non conjurat simpliciter daemones, sed prout impediunt a perceptione sacramentorum. Et similiter actus lectorum et ceroferariorum, ut infra patebit, respiciunt ad communionem Eucharistiae : et ratio communis aliquo modo respicitur in objectis eorum: et ideo objecta non omnino dividuntur.
Ad ultimum dicendum, quod sequens ordo divisus est divisione partis a precedenti, et ideo iterum non suscipitur : sed divisione perfecti non est ipse divisus, sed potius sic ordinatur ad pracedentem, ut habens totum quod est pracedentis : et ordinatur ad sequentem, ut in quo completa et perfecta est potestas ejus : et ideo non sequitur, quod sacramentum sit simpliciter plura, sed simpliciter unum, et secundum quid plura.
On this page