Articulus 5
Articulus 5
Quae sit ordinum sufficientia ?
Videtur enim, quod sint plures ordines : quia 1. hierarchia humana descendit a ccelesti: sed in ceelesti sunt novem ordines : ergo etin humana.
2. Adhuc, Quanto aliqua sunt inferiora et materialiora, tanto sunt amplioris divisionis, sicut patet descendendo a generalissimis ad individua in rationibus, eta primo motore in totam naturalium diversitatem in naturis rerum. Constat autem, quod Ecclesiastica hierarchia est inferior et materialior, quam sit angelica : ergo amplioris est divisionis, quam illa, vel ad minus debet esse tante : ergo ad minus novem ordines esse debent.
3. Videtur autem, quod octo esse debent : quia duorum actuum non reducibilium ad invicem circa sacramentum, due sunt potestates : sed conficere corpus Christi, et ligare et solvere, sunt hujusmodi actus : ergo duas exigunt potestates : et potestas facit ordinem specialem : ergo sunt duo sacramenta ad illos duos actus :"ergo in universo sunt octo sacramenta.
4, Videtur autem, quod tria tantum esse debeant : quia in primitiva Heclesia, ut patet in hierarchia Dionysii, non erant nisi tria, scilicet ministri, sacerdotes, et Episcopi! : ergo videtur etiam, quod nunc tria fantum esse debeant.
5. Adhuc, Non videtur plura exigi : quia si propter reverentiam, ut dicitur, sacramenti, exigantur inferiores ordines, constat, quod non exiguntur nisi ad ministrandum : totum autem ministerium oblationum super altare (ut infra patebit) habet ordo diaconorum : ergo videtur, quod ille praeter presbyteratum solus exigatur.
Responsio. Dicendum ad questionem istam, quod non sunt nisi septem ordi- nes, ut Magister dicit : et alia sunt non ordinum, sed officiorum nomina : et quedam sunt ad ordines preparationes. Sufficientia autem licet multis modis possit accipi, tamen ex hoc potest assignari, scilicet ut dicatur, quod solus est ordo perfectus, qui presbyferatus vocatur: et unum habet actum principalem, scilicet conlicere corpus et sanguinem Domini: et alium secundarium, qui est datus ad praeparandum populum, ut idonee communicet corpori et sanguini Christi: et hic actus est ligare et solvere, Omnes autem alii ordines sunt subministrantes illi in altero actuum istorum.
Dicatur ergo sic, quod ordo qui est potestas spiritualis : aut datur super corpus Christi verum, aut super corpus Christi mysticum. Si ergo super corpus Christi verum : aut in actu principali, aut in actu ministrante ad principalem or dinato. Si in actu principali: tunc est sacerdotium sive presbyteratus in actu principali, Si autem in ministrante ad principalem ordinato : tunc crit super hostias ex quibus conficitur corpus Christi verum. Ile autem habent comparationes duas : unam ad populum ipsas in templo offerentem, aliam ad sacerdotem ipsas prece sacra consecrantem. Si super hostias in comparatione ad populum in templo cas offerentem, est sabdiaconus qui accipit hostias a populo, ut dicit Isidorus, et reponit eas in presbytero, Super hostias autem in comparatione ad sacerdotem, accipit potestatem diaconus : ut dicit Isidorus, quod diaconi est hostias a subdiacono in presbytero acceptas super altare ponere, et ordinare, ut eas sibi sacerdos consecret, Si autem ordo est super corpus Christi mysticum : | aut in aclu principali, aut secundario ministranti ili. Si in principali: tune iterum est ordo presbyteratus in actu, qui est super corpus Christi mysticum preparando ipsum, ut digne percipiat corpus Christi verum. Si autem ministrando circa illud : aut ministrat removendo a malo, autin ordine ad bonum, Si removendo a malo : aut a malo extra, aut a malo quod est intra. Si a malo extra : tunc est ordo osftartorum, quorum officium est indignos excludere, et res viles, ne violent locum communionis fidclium. Si autem a malo intra : tunc est ordo exorcistarum, quorum officium est arcere vim daxmonis in fomite, ne impediat perceptionem sacramentorum. Si autem ministrat in ordine ad bonum, aut est ex parte intellectus, aut cx parte effectus. Si ex parte intellectus : tunc est ordo lectorwm, quorum est legere distincte et aperte ad intellectum, ut dicit Isidorus. Si autem in ordine ad alfectum, est ordo ceroferariorum, quorum est pellere tenebras peccali per ignitum eloquium, ul incalescat et inflammetur alfectus.
Ad primum ergo objectum patet solutio : quia ordines ceelestis hierarchia multiplicantur secundum conversionem in Deum ect in Angelum et in hominem, sed Keclesix hicrarchia secundum conversionem super homines tantum. Et ideo ccelestis quae est penes triplicem conversionem, est amplioris divisionis quam Lcclesiastica.
Ad argumentum autem dicendum, quod non sequitur : quia licet ista descendat ab illa, non tamen in toto potest eam imitari : et ideo particulariter ab ca descendit, scilicet per conversionem in hominem tantum: et differt ab illa, quia alia sunt officia Angeli ad hominem, et alia officia hominis : sed in hoc imitatur, quod reducit inferiores purgatos illuminatos et perfectos in Deum sicut ccelestis.
Ad aliud dicendum, quod propositio dubia est: quia Dionysius videtur dicere oppositum dicit enim, quod si hee materialia in tanta consistunt multitudine, quod mullo magis credendum est superiora esse in multitudine maxima. Si tamen concedatur : tunc distinguendus est duplex descensus ab uno : unus enim est in numero mutabili per motum et gubernationem, et tunc verum est quod objicit. Alius modus est exitus ab uno in participationem gloriae primi, et sic loquitur Dionysius : et dicit, quod multo plura sunt inferiora quam superiora : quia non deceret divinam largitatem paucis exhibere beatitudinem prasontia su# : et cum ordo sit de differenliis glorie illius, tunc patet quod secundum hoc majoris divisionis debet esse, quam ordo in Ecclesia qui est gratie tantum.
Ad aliud dicendum, quod actus illi dividi non possunt ab una potestate : quia corpus Christi verum non consecratur nisi propter mysticum : et unire corpus verum cum mystico subjecto, non est inferioris potestalis, quam consecrare ipsum pro mystico.
Kit ad objectum dicere oportet, quod ligare et solvere absolute non sunt actus sacerdotum, sed ligando et solvendo conjungere sacramentis, sicut supra in questione de clavibus est determinatum : et sic patet, quod actus illi conjuncti sunt, et ad idem ordinati.
On this page