Text List

Articulus 6

Articulus 6

An sint septem ordines propter septiformem gratiam ?

ARTICULUS VI. An sint septem ordines propter septiformem gratiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium "Septem au- tem sunt propter septiformem gratiam, etc."

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Non possunt septem gradus ordinis septem donis adaptari : ergo penes numerum donorum non accipitur numerus ordinum.

2. Adhuc, Donis Spiritus sancti habitis, tunc primum accipiendus est primus ordo : ergo omnia dona peexiguntur ante ordinis susceptionem : non ergo secundum numerum donorum accipitur numerus ordinum,

Quod hic puto esse concedendum :. sed quod dicit, intendit tantum propter idoneitatem accipientis : tamen quidam sunt, qui dicunt, quod ostiariis attribuitur émor, qui principium est sapientie, sive ostium : exorcistis autem scientia, que docet vilare malos, sicut exorciste expellunt daemones : lectoribus autem pietas per hoc quod illuminant secundum intellectum imagine Dei msignitos : acolythis autem spiritus fortitudinis, qui expellunt tenebras aeris per fortitudinem igniti eloquii et exempli : subdiaconis autem spiritus consilii propter vite excellentiam, quia consilia implent per castitatem : et diaconis spiritus aellectus, quia interiora penetrant, quod significatur, quia immediate stant apud altare juxta sacerdotem : et sacerdotibus spiritus sapientiae propter saporem aternorum, quia anima sacerdotum pinguedine inebriatur in confectione corporis Chrisli, Sed tamen quia extorta est expositio, primum plus placet. Sed si quis ita dicere vult, poterit respondere, quod adaptantur modo predicto.

Ad aliud dicendum, quod non ita adaptantur, quod uno ordine suscepto suscipiatur unum donum, vel e conversa: sed potius, quia cum actibus donorum aliquam convenientiam habent actus ordinum, ut prius patuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6