Articulus 7
Articulus 7
Quae requiruntur ad hoc, quod aliquis possit suscipere ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Zales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, etc."
Et de illa sex queramus summatim. Primo, Quae exiguntur summatim ad hoe quod quis sit idoneus ? Secundo, Quae scientia suflicit ci qui promovendus est ? Tertio, Qua vita ? Quarto, Quantum peccet inidoneum promovens : utram mortaliter, vel venialiter, vel si necessitate aliqua excusatur ? Quinto, Utrum inidonec promotus omni actu ordinis peccet mortaliter vel non ? Sexto et ultimo, Qualiter de peccato illo potest haberi remedium, utrum per dispensationem vel alio modo ?
Ad primum autem horum objicitur: 1. Per verba Apostoli, I ad Timoth. iwi, 2 et seq. : "Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum", et cetera que ibi enumerat Apostolus.
Si forte dicas, quod haec exiguntur ad Episcopum, sed non ad quemlibet ministrantem in ordinibus. Conrra : [bidem subdit, 7.8: "Diaconos similiter pudicos", etc. Constat autem, quod in primitiva Ecclesia non erant ordines nisi diaconorum qui mizistrantes dicuntur, et sacerdotum qui majoribus intendebant : ergo videtur, quod omnes ordinati ad id tenentur ad minus.
2. Adhuc, In decreto alio enumerantur novem, scilicet quod non fuerit solemniter poenitens, non curialis, non servus, non corpore vitiatus, non de presbytero vel aliter illegitime natus, non adultus in egritudine baptizatus, non peregrinus vel ignotus, non minoris aetatis, non infamis : ergo videtur, quod ad omnia hec tenentur.
3. Adhuc, Totum quod est ibi, in sacerdote reducitur ad quatuor, quorum duo sunt ex parte ejus qui ordinem suscipit, et duo expedientia ad actum. Duo ex parte ordinandi videntur esse, regularitas, et tas legitima. Duo autem expedientia ad actum, scilicet scientia, et vita. Ergo videtur, quod ista sint summatim ad quae tenentur.
In conrrarium hujus objicitur, quod 1. Ad aliquos ordines videmus pravos promoveri, de quorum scienlia et moribus non conslat: hoc autem videmus tama religiosis quam ab aliis fieri: et non dicuntur mortaliter peccare : ergo videtur, quod non universaliter ordinandi tenentur ad ista.
Si forte tu dicas, quod suscipiendo ordines ad ista potest praparari, ut sic idonee ministret, et non tenetur ante ordinis susceptionem ista habere. Conrra : Nulla forma est qua imprimatur in subjecto preparando, sed jam praparato : ergo cum ea quae sunt gratia sint magis ordinata, quam ea quae sunt nature, etiam forma ordinis et character non debet imprimi, nisi jam preparato et non prepirando : ergo solutio inducta nulla est.
2. Adhuc, Si aliquis videat formam hominis in lapide corpore cavo toto et non organizato, monstrum judicabit : quia contra naturam est esse formam alicujus in subjecto, nisi sibi prius praparato : ergo hoc multo fortius monstruosius critin moribus: ergo si ordo imprimatur non idonce disposito sed disponcndo, monstruosum crit, et contra naluram : ergo solutio ista nulla.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod ordo abet partes, sicut supra dictum est : et ratione ullimi ordinis tenetur ordinandus ad quaedam de necessitate, et ad quaedam de bene esee. De necessitate videtur mihi, quod tenetur ad quatuor supra inducta, nisi forte de etate fiat aliquando ex causa rationabili dispensatio : et tunc oportet, quod rationabilis wtas habeatur.
Si autem queritar, quae sunt ad quae tenentur ex necessitate, et quae ad. quae tenentur ex honestate et bene esse ? Dicendum, quod quaedam sunt sine quibus non est vita virtutis, ut sobrietas, prudentia, et hujusmodi: et quaedam sine quibus non potest exscqui actum sui officii, ut scientia, et etas in qua residet complexio, quia pucri sapienter actus suos agere non possunt : et ad ista tenc-~ tur ex necessitate. Quedam autem sunt, que ornant hominem : et si desunt, non propter hoc est vita vitiosa, et officium frustratum ab actu, sicut hoc quod vocat Apostolus ervatum *, hoc est, in moribus et exteriori decentia compositum : et ad talia tenentur ex honestate et bene esse.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum ordo velit ista invenire in subjecto, vel suscipiendo ordines se debeat etiam in istis disponere ?
On this page