Articulus 8
Articulus 8
Quae scientia requiritur ad promotionem ordinum ?
Videtur autem, quod sacre Scripturie. 1. In Decretis, 38, dist. 1, dicit capitulum: "Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei evitunda est, qui docendi officium in populo susceperunt." Constat autem, quod non susceperunt officium docendi nisi sacramenta. Ergo sacram Scripturam tenentur scire.
2. Adhuc, Cap. 1, Omnes psallentes, etc., sic dicitur : "Substantia summi sacerdotii nostri sunt cloquia divinitus tradita, id est, vera divinarum Scripturarum disciplina." Et ex hoc sequitur idem quod prius.
3. Adhuc, Quarta distinctione Isidorus dicit: "Sicut viri et mulieris digna conjunctio facit unum matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perlicit corpus: ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbyterum." Et elerica- éum vocat scientiam clericalem.
4. Adhuc, Gregorius in Pastorali : "Nulla ars doceri prasumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastoribus magisterium pastorale suscipitur in magna temeritate, quoniam ars est artium regimen animarum."
5. Adhuc, Ibidem: "Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum ? Et tamen sepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis non erubescant."
6. Item, Deuter. xxi, 1: Non intrabit eunuchus Ecclesiam Domini. Dicit ibi Glossa: "Qui non habet semen verbi Dei, non potest gignere bona opera: vel non debet intrare, id est, locum regiminis accipere."
7. Item, Isidorus: "Desinat docendi locum accipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe presulum, vite non congruit subjectorum: nam si cecus caco ducatum prebeat, ambo in foveam cadunt."
8. Item, Praecipitur a Domino, ut in pectore sacerdotis doctrina scribatur et veritas: et in Glossa: "Meminerit sacerdos se studiis doctrine et veritatis inquirendis, non curandis ruminandisque secularibus negotiis per acceptum sacerdotitum fuisse consecratum."
9. Item, I Petr. mt, 15: "Parati semper ad satisfaclionem omni poscenti vos rationem deea quae in vobis est spe": hoc autem non potest fieri nisi per scientiam sacre Scripture: ergo, etc.
40. Item, Malach. u, 7: "Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore egus, guia Angelus Domini exercituum est".
12. Item, Apostolus ad Titum, 1, 9: "Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, idest, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et cos gui contradicunt arguere". Ex ista auctoritate habetur, quod etiam excellenter tenetur scire, ita quod possit revincere heereticos.
14. Si forte dicas, quod iste auctoritates sunt ad terrorem, objicitur per rationem sic : Nullus presumit actum, non habens habitum ad illum: sacerdotii actus est aliquis actus: ergo nullus nisi perverse presumit eum, non habens habitum: sed habitum est supra, quod scientia et clavis habent unum actum: ergo non habens scientiam, non nisi perverse presumit actum clavis: ergo nec actum sacerdotil.
15. Adhuc, Operatio perversa est, quae non rectilicatur habilu regente: sed regere populum operatio sacerdotis est: ergo perversa crit, nisi habeat habitum regentem : sed hic habitus non potest esse nisi scientia sacra Scriptura : ergo sacerdoles tenentur ad scicntiam sacra Scripture.
Ix conrrarium hujus est, quod videmus in multis terris sacerdotes omnino ignaros, et non intelligentes ea qua legunt: et tamen non condemnantur, sed sustinentur ab Keclesia : cum igitur Koclesia non erret, videtur quod sacerdotes non teneantur ad habendum seientiam,
Resvonsio. Distinguendum mihi videtur in ordinandis : quidam enim ordines sumunt ex sola devolione, ut monachi, et alii religiosi : quidam autem alii suscipiunt ordines, ut illis ministrent populo verba et sacramenta dispensando, ut quidam religiosi, et illi qui sunt intitulati ad curam animaram. De primis adhuc distinguendum puto: aut enim habent curam animarum in suis ordinibus, ut abbates, et confessores ab abbatibus conslituti: aut non habent, nechabebunt. Si habent, idem judicium videtur de cis, quod de aliis qui habent curam. Si vero non habent, et causa devotionis ordinem suscipiunt, videtur milt quod non tenentur, nisi ut sciant pronuntiationes Psalmorum et lectionum dislinctiones, quae ex scienlia grammaticw discuntur. Si autem accipiunt oflicium docendi ex beneficio, ut clerici mlilulati: vel ex professione, ul quidam religiosi: dicendum videtur, quod tenentur plura scire, et ea credo esse qua in grosso sunt exponenda populo in fide et moribus,qua rudimenta Christiane fidet vocantur: et ut in aliis determinent castis et quaestiones secundum consilium superiorum.
Unde auctoritates supra inductas ingelligo de hujusmodi ordinatis : et quan- tum ad hujusmodi scientiam discernendi scilicet quid veniale, et quid mortale in communibus, et qui articuli solemnizati ab Ecclesia, et cetera talia. Et ad alia meo judicio non tenentur : quia theologica probari non possunt nisi per constantiam martyrii. In perplexis autem questionibus tenetur esse tam discretus, ut talia diflicilia esse sciat, nec procedendum in cis esse sine superiorum consilio vel auctoritate canonum: et haec puto suflicere ad rationem cjus qui petit ralionem de ea quae in nobis est fide et spe.
On this page