Text List

Articulus 9

Articulus 9

Quae vita requiritur ad hoc ut aliquis sit idoneus ?

ARTICULUS IX. Quae vita requiritur ad hoc ut aliquis sit idoneus ?

Tertio queritur, Quae vita requirilur ?

Videtur autem, quod illa quae est nota secundum famaim, et bona secundum virtutem : et hoc

4. Per mullas sanclorum auctoritales, quarum quasdam tangemus, et alias dimittemus propter prolixitatem vitandam.

2. Ilieronymus in epistola quadam : "Sine crimine jubetur esse Episcopus : non pro co tantum tempore quo ordinandus est, sit sine ullo crimine: sed ex co tempore quo per Christum renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur." Ergo videtur hoc etiam proportionabiliter esse verum de sacerdote.

3. Gregorius in Pastorali : "Solerter se quisque metiatur, ne locum regiminis axsumere audeat, si adhuc in se vitium dumnabiliter regnat: nam diluere aliena hlecta non valent, quos adhuc propria denigrant." Et ex hoc arguitur ut prius.

‘. Adhuc, Levit. xxi, 17 et 18 : "Homo dv semine tuo per familias, scilicet Aaron, yui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo: nec accedet ad ministerium ejus." Dicit autem Glossa ibidem, quod per meculam vitium intelligitur. Ergo videtur, quod vitium habens, sacerdotis officium in sola celebratione misse agere ton potest.

5. Item, Isidorus : "Qui non vivit sicul docet, ipsam veritatem quam priedical, contemptibilem facit : sicut Psalmisla, Psal.xrix, 16, dicit: "Peccatori autem divit Deus: Quare tu enarras justitias meas ?"etc." Ergo multo minus peccator potest officium enarrantis habere.

6. Item, Eccli. xv, 9: "Non est speciosa laus in ore peccatoris". Item, Isidorus: "Tam doctrina quam vila clarere debet Leclesiasticus Doctor : nam doctrina sine vila arrogantem reddit, vita sine doctrina imutilem facit."

7. Adhuc, Gregorius : "Qui contemplum temporalium praedicat, necesse est ulipse prior contemnat: tunc enim pradicatio utiliter profertur, quando eflicaciter adimpletur,"

8. Item, Gregorius: "Nescienti legem lingua tua sit codex, et in opere tuo adspiciat quid imitetur."

9. Item, Augustinus : "Innocens absque sermone conversatio quantum excmplo ‘prodest, tantum nocet silentio."

10. Ulterius, Videtur quod etiam excellentem tenetur habere clericus.

Unde Isidorus: "Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subjectos tramite melioris vite praeire."

11. Item, Gregorius: "Tantum debet actionem popull actio transcendere prasulis, quantum distare solet a grege vita pusloris : qui enim loci necessitate exigi- tur summa docere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare."

12. Item, Hieronymus in decreto 8, quest. 1: "Qualis enim erit edificatio discipuli, si intelligat magistro se esse majorem ? Unde non solum Episcopi et presbyteri et diaconi debent magnopere previdere ut cunctum populum cul prasident, conversatione et sermone preeant: verum etiam inferiores gradus, exorciste, lectores, custodesdium, acolythi, et omnes omnino qui domui Dei deserviunt: quia vehementer Kcclesiam Dei destruit, meliores esse laicos quam clericos."

13. Alia autem infinita his concordantia inveniuntur.

Unde etiam per rationem probandum est idem : In omni re exemplar directius debet esse exemplato: sed clericus est exemplar laici: ergo directiorem oportet esse laico.

14. Adhuc, Magis appropinquanti sanclis, major indicitur sanctitas : quia mundari debent, qui ferunt vasa Domini': sed clericus magis appropinquat, quam laicus : ergo videtur, quod ad majorem virtutis perfectionem teneatur.

15. Adhuc, Omnis docens necesse est ul habeat proprium probandi instrumentum : sed clericus quod docet non potest probare nisi per operis excellentiam, ut dicunt Sancti: ergo videtur, quod teneatur ad operis excellentiam.

In conrrarium hujus esse videtur quod dicit Dominus, Matth. xxm1, 3: "Omnia gquecumque dixerint vebis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt."

Responsio. Nulli sanae mentis dubium est, quod probatum est primo, quod clericus quamdiu ministrat in domo Dei, tenetur ad majorem perfectionem quam laicus, et precipue si curam_ suscipit pastoralem.

Ad Hoc ergo quod objicitur in contra- rium, dicendum quod hoc dicit Dominus ut recognoseatur potestas etiam apud malos : habent enim tales potestatem ad augmentum damnationis eorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9