Articulus 13
Articulus 13
Quid sit cognatio legalis ?
Videtur autem, quod hac diffinitio sit mala : quia 1. Omnis proximitas per accidens radicatur in aliqua per se proximitate, sic~ ut causa per accidens ad per se reducitur, ut dicunt Philosophi : sed haec non radicatur in aliqua proximitate per se : ergo non est proximitas.
2. Preterea quare dicit, Qusedam ? Signum enim particulare non diffinit, sed consignificat, quando partitur : ergo non debet poni in diffinitione.
3. Item, Signum particulare vult stare pro parte : diffinitio autem debet continere partes essentiales tantum : ergo male ponitur in diffinitione.
Responsio. Dicendum, quod illa propinquitas radicatur in propinquitate per se, quae est naturalis in lateralibus, et affinitas in affinitate legali in linea etiam descendentium fundatur in carnali, non qu est, sed in ejus solatium est inducta propter naturalium filiorum privationem vel paucitatem : et talis reductio sufficit in positivis.
Ad aliud dicendum, quod non est diffinitio, sed descriptio : vel dicatur, quod ly guedam non cogit terminum stare pro parte individuali, sed pro specie accepta sub hoc communi quod est propinquitas : et hoc quod additur, ex adoptione proveniens, dicit causam quae supponit quid, et dicit propter quid.
On this page