Articulus 14
Articulus 14
Qualiter cognatio legalis impediat matrimonium ?
Et communiter dicitur, quod in prima et tertia linea impedimentum est perpetuum : sed in media quae est ex latere venientium, non impedit nisi quamdiu sunt in potestate naturalis patris et adoptantis filius naturalis, et filia, vel neptis adoptata : hac enim soluta per mortem vel emancipationem, solvitur etiam impedimentum,
Similiter solus ille qui adoptatur et illi qui sunt sibi annexi, ut filius, et uxor, et neptis, et deinceps, cognati efficiuntur eorum qui sunt in potestate adoptatoris, et non aliorum.
Videtur autem: hoc jus esse irrationale : quia 4. Cum Deus has personas non acceptet, videtur quod Ecclesia non debeat has leges approbare.
2. Item, Quanto majus foedus, tanto firmior amicitia : sed majus esset foedus si filius adoptivus filiam duceret naturalem, quam quod non liceat eam ducere : ergo videtur, quod hoc cb firmitatem amicitiae statui deberet.
Abd primum ergo quod contra est, dicendum quod Deus multa Ecclesia inspirate concessit pro tempore promulganda, qua ipse non promulgavit : quia status primitive Kcclesiae talia pati non potuit, eo quod tunc persone crant secundum diversos ritus conjuncte, et voluit Deus omnes in unam Ecclesiam congregari, et nulli facere ad fidem acces~ sum difficilem. Postea autem multe per- sonae sunt prohibite, quando fides fuit confirmata, tam in consanguinitatis, quam affinitatis et cognationis spiritualis et legalis gradibus.
Ad aliud dicendum, quod feedus aliquod cum alio per aliquod proprium ha~ bet contrarietatem sicut esse filium et congunji filim : quia non conjungitur filie nisi extrancus : et ita est istud impedimentum. Et secundum ordinem nature videmus, quod procedentia ex uno procedunt se separando, sed distantia redeuntia ad unum se conjungendo procedunt : et hunc ordinem imitantur leges, quia filius naturalis et filia adoptata quasi ex uno procedunt : et ideo separando ire debent : et sic est etiam in aliis duabus lineis.
On this page