Text List

Articulus 15

Articulus 15

An geniti ante compaternitatem vel post sunt illegitimi, vel solum in compaternitate ? ‘

ARTICULUS XV. An geniti ante compaternitatem vel post sunt illegitimi, vel solum in compaternitate ? ‘

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, "Hoc autem quidam volunt intelligere, etc."

Queritur enim, Quid verum sit de istis opinionibus ?

Videtur cnim, quod omnes ante et post nati sint illegitimi ad contrahendum : quia

1. Una caro sunt a quo descenderunt : ergo sicut unus est illegitimus, ita et alius.

2. Sed videtur, quod tantum posterius nati : quia ante illos pater non fuit conjunctus filiolo spirituali: ergo ad eos non potuit transire cognatio, sed tantum ad posteriores.

Responsio. Dicendum, quod nullus est illegitimus, nisi ille mediante quo compaternitas est contracta : et illi est etiam precedenter et consequenter natus illegilimus : et omnes alia antiquorum opiniones quae super hoc fuerunt, sunt abrogate.

Ad primum ergo dicendum, quod verum est quantum ad eum cum quo contrahitur paternitas, et non quoad alium fratrem vel sororem suam.

Av atrup dicendum, quod non pot- est transire confraternitas non fratris: ille autem qui non suscipitur in sacramento, non est filiolus : ergo non frater filiorum: ergo nec confrater : et sic impedimentum nullum prestare potest in matrimonio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15