Articulus 16
Articulus 16
Quot debent esse in pueri susceptione ? et, An non baptisatus potest suscipere baptisatum, et non confirmatus confirmaltum ?
ARTICULUS XVI. Quot debent esse in pueri susceptione ? et, An non baptisatus potest suscipere baptisatum, et non confirmatus confirmaltum ?
Et videtur, quod unus solus ;: quia 1. Dionysius unum solum dicit fuisse anadochum in primitiva Ecclesia, qui puerum ad baptismum suscipiebat, qui pro puero spopondit sacras confessiones et abrenuntiationes.
2. Item, Leo Papa idem statuit, ut habetur, de Consec. dist. 4: "Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmatione quoque id ipsum fiat."
2. Item, Quia marito suscipiente transit commaternitas ad uxorem : ergo si eliam ipsa suscipit, bis facta est commater, quod est superfluitas et. injuriam facere sacramento : ergo simul vir et uxor non debent suscipere.
Item quaeritur utterius, Utrum alium suscipere possit in baptismo non baplizatus, vel in confirmatione non confirmatus ?
Et videtur, quod sic : quia non haptizatus baptismo aque potest habere fidem et gratiam : ergo potest esse anodochus ad hoc quod alius suscipiat baptismum.
In contrarium hujus est, quod dicitur, de Consec. dist. 4, ubi sic pracipit con- cillum Maguntinense : "In baptismate vel chrismate non potest alium suscipere in filiolam qui non est baptizatus vel confirmatus."
2. ltem, Sicut baptismus non tollit nisi peccata : ita videtur, quod equaliter ante baptismum et post, locum habeant sacramentalia : sicut in conjugio patet, quod manet ante et post baptismum : ergo videtur, quod contrahatur.
In conrrarium hujus est, quod 1. Baptismus est janua : ergo ante illum non est ingressus in aliquid spiritualium.
2. Item, Dionysius ita objicit in theoria baptismi : "Sicut in naturis operari non potest, qui nec per generationem subsistere adhuc habuit : ita in sacramentalibus et divinis nihil operatur, cui non est datum spirituale subsistere per sacramentum regenerationis :" sed operari spiritualium quid, est suscipere de baptismo et contrahere cognationem spiritualem : ergo non potest hoc facere qui non est baptizatus.
Sed tunc ulterius pono alterum conjugum esse baplizatum, et alterum non baptizatum, et baptizatum aliquem suscipere in filiolum. Et quaeratur, Utrum cognalio spiritualis transit ad reliquum qui non est baptizatus ?
Et videtur, quod sic : quia factus est una caro cum ilo : ergo sibi communicant suos actus : ergo compaternitas transit ad alterum.
Ix contrarium hujus est, quod non habet fundamentum et januam sacramentorum : ergo nihil adheret ei de sacramentis vel sacramentalibus : sed cognatio spiritualis est aliquid sacramenta- lium : ergo non transit ad eum cognatio spiritualis.
Videtur autem, quod non : quia dicitur, de Consee. dist. 4, ex consilio Antisiodorensi: "Non licet abbatt vel monacho de baptismo suscipere filiolos, nee commatres habere."
Ttem, Ex libro capitulorum : "Monachi sibi compatres commatresve non faciant, nec fosminas oseulentur."
Iy conrrarieo hujus est, quod illorum est instruere in symbolo et Dominica oratione, qui maxime sunt instructi : sed tales sunt monachi et religiosi : ergo ipsorum est instruere alios : sed patrinorum est hoc offictum : ergo monachi et religios! possunt esse patrini. Guod autem patrinorum sit hoc officium, pro-= batur per Augustinum in quodam sermone post pascha Domini, qui sic incipit, Modiernus dies : im quo sic dicit : "Vos ante omnia tam viros quam niulieres, qui filios in baptismate suscepistis, monco ut vos cognoseatis fideijussores apud Deum exslitisse pro illis quos estis visi de sacro fonte suscipere. Ideoque semper cos admonete ut castilatem custodiant, justitiam diligant, charitatem teneant : ante omnia, symbolum et orationcm Dominicam et vosispi tenete, et illis quos suscepistis de sacro fonte, ostendite."
Sed ex hoc ulterius videtur, quod mulieribus non hiecat aliquem de baptismo suscipere : quia, sicut dicit Apostolus, Lad Timoth. u, 12, mulieri docere in Keelesia non permittitur, Patrini autem officium est docere, sicut probatur ex verbo Augustini inducto, et ex theoria baptismi, et ultimo capitulo Keelesiastice hierarchiw.
Responsio. Dicendum ad hoc quod primo queritur, quod sufficit unus te- nens, precipuc in confirmatione : sed etiam in baptismo hoc sufiicit et tutum est : et si plures sunt, hoc potius est permissio, quam statutum quod debeat approbari : permittitur autem ratione amicitiae quae inter tales contrahi debet.
Ad aliud dicendum, quod vir et uxor simul non debent suscipere unum eumdem filiolam. Sed si fiat, tunc non sequitur, quod bis contrahatur commaternitas, sed potius cognatio spiritualis alia et alia ratione contrahitur, scilicet directe, et indirecte, et hoc non est inconveniens.
Ad toc autem quod contra objicitur, dicendum quod liect habeat fidem et eratiam, tamen non habet cam ut Christianus, sed ut dispositus ad ipsum : et ideo jure Christianum docere non potest.
Ad hoc autem quod objicitar, est dicendum, quod Deus approbat ordinate facta, et secundum regulam juris, cum ipse sit sumimus ordo omnia ordinans, ut dicit Augustinus. Nullus autem ordo permiltit, quod in his quae sunt fidei non Cliristianus imbuat Christianum.
Ad aliud dicendum, quod baptismus non solyit bona inventa, sed mala: sed tamen fundat omnia bona : et ideo in non baplizato secundum quod hujasmodi est, nihil fundatur bonorum.
Ad objectum contra, dicendum quod licet sint una caro, tamen communicatio actuum spiritualium nen transit : quia non est in co fundamentum sed est etiam aliud quantum ad matrimonii fundamentum persona non satis legiti- ma, nec satis est ratum matrimonium inter tales, ut patuit ex supra dictis.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod non licet religiosis, meo judicio, suscipere filiolos, ne inter eos et foaminas eis nimia generetur familiaritas. dissolvens eorum — religionem, sicut dicunt decreta Patrum.
On this page