Articulus 3
Articulus 3
An resurrectio sit naturalis, vel miraculosa ?
Quod autem sit naturalis, videtur sic ostendi : 1. Damascenus dicit : "Quod communiler in omnibus inspicitur, non characterizat in his quae sunt ipso atomis 1:" sed resurrectio in omnibus atomis hominis inspicitur : ergo nulla characterizat : ergo ipsa est naturalis.
2. Item, Miraculum, ut dicit Augustinus 2, est aliquid arduum et insolitum, praeter spem et facultatem adimirantis apparens : resurrectio aulem non apparcbit praeter spem : ergo non erit miraculosa, sed naturalis.
3. Item, Quod substantialiter convenit omnibus individuis ejusdem — specici, oportet quod causetur a natura communi: sed resurrectio substantialiter convenit omnibus individuis hominis : ergo causatur a natura communi hominum. Proxsatio majoris est : quia cum nihil sit in individuis nisi nalura communis cum materia et individuantibus, et differant suis materiis et individuantibus, oportet quod illud in quo omnia conveniunt, sit natura communis, vel causatum ab ila. Secuypa autem probatur ex hoc, quod resurrectio secundum substantiam erit, et non secundum accidens.
4. Item sic, Quidquid causatur a communt natura specici, naturale est omnibus individuis illius : sed resurrectio sie causalur, ul dictum est : ergo est naturalis.
5. Item, Appetitus materia ad formam eliam remotam, naturalis est ergo multo magis appelilus propriw materia, et forme propriw : sed corpori remanet appelitus ille : ergo ille est naturalis : sed appelitus naturalis reductio ad actu, est naturalis: ergo cum = eliam resurrectio redueatur ad actum, naturalis videbiiur esse resurrectio.
6. Item, Quecumque materia post separationem forma ab ipsa, sie manet, quod non est conjungibilis alii forme nu- mero vel specie : nec est quod hoc contingat nisi ex dispositionibus ordinantibus eam ad formam primam, et impedientibus a conjunctione cum alia forma : sed impossibile est corpus alicujus uniri cum alia anima, quia aliter resurgeret in duobus : ergo remanet dispositio ad animam primam : sed dispositione reducta ad necessitatem et. ad speciem, nihil fit nisi naturale : ergo cum in resurrectione fiat hoc, nihil fit in resurrectione nisi naturale.
7. Item, Omnis materia naturaliter ordinata ad formam aliquam, naturaliter etiam ordinatur ad summum statum secundum formam illam : sed materia corporis humani ordinatur ad animum rationalem, ut ad formam : ergo ordinatur naturaliler ad summum statum secundum. formam : ergo naturaliter percipit suum statum : et ille non est nisi in resurrectione, Prima probatur ex hoe, quod si daretur oppositum, nihil naturaliter attingeret perfectioncm sue nature, quod absurdum est. Secunpa patet per se.
8. Ilem, Naturale materia est ut obediat motori, quia hoc Deus ci inseruit, ut dicit Augustinus super Genesim >. CGonstat autem, quod naturalius et immediatius habeat se ad motum Dei maleria, quam ad motum cali : sed video, quod naturaliler egreditar de materia omnis elfectus per motum cceli : ergo multo naturalius exibit ipsa in omnem motum Dei: movet autem Deus voluntale et virtute ad resurrectionem : ergo materia naturaliter movebitur in formam resurrectionis : ergo resurrectio naturalis erit.
8. Item, Naturalia dicuntur etiam quae innati sumus suscipere, licet perficere sit ab aliquo agente, ut dicit Philosophus in L£thicis, et hoc modo dicimus virtutes naturales : sed constat, quod ex anima rationali innali samus suscipere furmam resurrectionis, sicut supra patuit: ergo resurrectio erit nobis naturalis.
10. Item, Rabbi Moyses dicit, quod non nisi naturalia delectant et diu manent: sed resurrectio erit manens semper secundum formam quae dabitur tunc, et est delectabilis nisi ex culpa impedialur : ergo videtur, quod ipsa non sit nisi naturalis.
11. Item, Objecerunt antiqui sic in ista queslione : Effectus virtutis collate alicui a Deo naturalis est, sicut patet in ceco illuminato a Deo, cui videre est. naturale : sed resurrectio erit effectus vocis Dei, cui virtutem suscitandi corpora dabit Deus: ergo erit naturalis. Prima constat per exemplum *. Secunpa scribitur in Psalmo uxvn, 34: "Dabit voci sue vocem virtutis."
12. Item, Omni dependentim duorum ab invicem naturali correspondet conjunctio naturalis : sed corpus et anima dependent ab invicem naturaliter : ergo respondet eis conjunctio naturalis. Priwa patet per se. Secunpa autem probatur ex desideriis animarum, quae desiderant recipere corpora 2.
SED CONTRA : 1. Omnis motus ad formam qui est a natura, est ab aliquo movente in materia : sed resurrectio est motus ad formam : ergo si est naturalis, est ab aliquo movente in materia : sed nihil movet in materia ad formam corporis gloriosi: ergo resurrectio non est motus naturalis. Prosarur autem prima in Vil et XI prime Philosophie, ubi dicitur, quod nihil transmutat materiam, nisi quod est In ipsa, Secunpa autem patet per diflinitiones supra inductas.
2. Item, Nihil eorum quae sunt naturalia, fit contrario modo naturalibus : sed resurrectio fit contrario modo naturalibus : ergo ipsa nec est a natura, nec naturalis. Prima patet per se.. Secunpa autem probatur ex hoc, quod via naturas est de potentia ad actum, et non de pri-~ vatione habitus naturalis ad habitum : in resurrectione autem est regressus de privatione ad habitum.
3. Item, Philosophus dicit in II de Generatione et corruptione, in fine, quod generatio hominum non est circularis, sed recta, sed elementorum est circularis : ergo si ex homine fit elementum per corruptionem, non debet redire ex elementis homo naturaliter : sed in resurrectione redit ex elementis : ergo resurrectio non est naturalis.
4. Item, Chrysostomus dicit, quod "in quibuscumque sola voluntas Dei est movens, illa sunt miraculosa :" sed sicut Damascenus dicit, "voluntas Dei sola est movens in resurrectione :" ergo ipsa est miraculosa, et non naturalis.
5. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : "Et quod quidem est divinius, quod et totos nos, dico animas et conjuga corpora ad perfectam vitam et immortalitatem se promittit translaturum. Rem quidem antiquitati praeter naturam apparentem, mihi autem et tibi et veritati et divmam et super naturam apparentem. Super naturam secundum nos dico visam autem, non omnipotentem divine vite *." Ex hoc accipitur, quod resurrectio non est naturalis : nam causata est super naturam, licet mortuos suscilare sit operatio summa et divine nature.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod mihi videtur, quod non sit naturalis resurrectio. Naturale enim secundum suam naturam, ut dicilur in IV Physicorum, necessario consequitur forme alicujus naturam, ut sursum ferri ignis : sed resurrectio corporum non sic sequitur naturam hominis, sed potius fit voluntate divina, ut reddatur unicuique prout meruit in corpore, sive bonum, sive malum.
Av w ergo quod primo objicitur, dicendum quod Damascenus intelligit de his quae consequentia sunt substantiam. Et est instantia : Sit enim, quod omnis homo sit albus, tunc albedo invenitur in omnibus individuis, et tamen non characterizat substantiam vel naturam : et ideo oportet, quod predicto modo intelligatur : et in hoc sensu probatur major.
Ad aliud dicendum, quod si vis fiat in hoc, resurrectio mirabilis erit, et non miraculosa, ut dicunt quidam : tamen mihi videtur, quod spes quae cadil in diffinitione, est spes nature: sicut dicit Glossa super epistolam ad Roman, wv, 18, super illud: "Qui contra spem in spem credidit": et sic resurrectio erit miraculosa, quia est praeter spem nature, licet non sit praeter spem gratin.
Ad aliud dicendum, quod substantialiter convenire dicitur dupliciter. Uno modo substantialiter convenit quod causatura substantiali causa formali vel materiali : et sic resurrectio non convenit substantialiter. Sed alio modo dicitur substantialiter convenire, quod contingit substantia : et hoc improprie convenit substantia : et hoc modo non est necessarium esse illud naturale, quod convenit substantialiter : et sic probata est minor.
Ad aliud dicendum, quod appetitus duplex est in materia : quorum unus est susceptibilitas forma tantum, et iste proprie non est appetitus : quia dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod nihil appetit aliud, nisi quod aliquo modo similis est illi : quia appetitus non sonat tantum passivum, sed etiam activum aliquo modo: haec autem susceptibilitas nihil addit supra substantiam materia : cl ideo cum ad quodlibet ordinctur, potest reduci in actum per voluntatem divinam : et tune est miraculum : quia non est ita in ma- teria, nisi potestas obedientiw, ulin cu fiat quod Deus vult: et ex hoc non cau satur naturalis eductio. Est iterum ap petitus in materia, qui est forme inchoa tio in genere vel specie : et ille appetilu. non est, nisi forme sibi debit in genere vel specie, et coactivus, non tantum pas sivus: quia ille est unum principiorum generationis, et hic fit naturalis quanda educitur. Sed forma resurgentis corporis non est per hunc modum in cineribus, sed per modum obedientia tantum.
Ad aliud dicendum, quod non est ex dispositione aliqua, quod corpus mortuum resolutum in cinecres, non est conjugibile alteri anime, sed potius ex relatione ad animam, quae ipsum primo animavil, ut dicit Augustinus > : quia dispositio dicit qualitatem transmutantem ad speciem : sed relatio rationis est, qua causatur ex merito bono vel malo illius corporis cum hac anima: ex hae vero causatur ordo ejus ad poenam vel pramium cum eadem anima : et ideo divina justilia non permittit, quod conjungatur alii.
Ad aliud dicendum, quod summum nature duplex est, seilicet, quod potest atlingi operalione et bonitate nature : et hoc quod est elevatum supra naturam, cl acquiritur ordine divine justitia. Primum est naturale, et non secundum : et talis est perpetuitas quam habent corpora resurgentium.
Ad aliud dicendum, quod ibi naturale non dicit, nisi ordinem creature ad Creatorem : sed naturale secundum quod currit naturalis cursus, est ordo causarum seminalium, secundum quod unum in alio est potentia et non tantum materiali potentia, sed etiam illa quae est inchoatio aliqua forme.
Ad aliud dicendum, quod illa quae innati sumus suscipere, ita quod posse nature attingit ea, una vel pluribus vel omnibus operationibus, sunt naturalia : sicut una operatione sperma altingit speciei, pluribus autem operatio politica habitum, etomnibus generalio speciei, perpetuitatem. Sed nullo modo attingibile operatione nature, sicut est forma resurrectionis, non potest dici naturale.
Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moysi dictum intelligitur de his quae a natura causantur, forma nature in alium statum transmutante, et de his verum est. Scd forma resurrectionis erit ad alium statum transmutante nos divina justitia.
Ad aliud dicendum, quod Deus dupliciter potest dare effectum, scilicet consequentem specicm et naturam alicujus, sicut dedit caco videre per hoc quod dedit ei visum : et ile actus est naturalis. Dat etiam effectum qui non consequitur naturam speciei illius rei quae efficit ipsum : et hoc modo dabitur voci virtus mortuos resuscilandi : et ideo non erit naturalis. Et est simile sicut si daretur tibi videre per cubitum, vel manum: actus enim tunc esset miraculosus.
On this page