Text List

Articulus 4

Articulus 4

An causa resurrectionis erit vox tuba ?

ARTICULUS IV. An causa resurrectionis erit vox tuba ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Causa enim resurrectionis mortuorum erit vor tube, etc."

Contra hoc enim objicitar : quia 1. Cum superfluum non sit in natura, multo minus erit in operibus divinis : sed superfluum est, quidquid additur ultra causam suflicienter causantem totum : ergo si inresurrectione tali causa aliquid addatur, videtur quod crit superiluum : sed dieit Damascenus : "Crede resurreetionem futuram divina voluntate et virtute et nutu." Et constat, quod hee tria sufflicicntissima sunt ut causetur to. tum : ergo yox tubax supertluit,

2. Item, Tria sunt opera ordinata scilicet creatio, recreatio, et status resurrectionis : et duo per se Deus operatus est, non per aliquam creaturam: ergo per seipsuin etiam operabitar terlium, quod non est minus, quam secunduin,

3. Item, Licet superior virlus operetur cunt inferiori in actu proprio inferiori, tamen non conyverlitur hoc : sed constat, quod de summis actibus est suscitare mortuos: ergo in illo cum superiori virtute non operabitur virtus inferior : ergo nee yox tube, nec aliquod creatum, ut videtur,

4. Item, Majoris potenti est de pri- vatione restiluere habitum, quam de potentia educere : quod patet per hoc, quia secundum est naturale, primum autem non: sed nullus nisi Deus in eduetione hominis de potentia conjunxit animam corpori: ergo nullus, Deo excepto, de morte suscitabit hominem, quando iterum conjungetur anima corpori.

5. Item, Damascenus non ponit aliquid pro causa, nisi tria, quae omnia sunt in Deo, seilicect voluntatem, virtutem, et nutum : orgo videtur, quod ea quae Magister hic langit, scilicet ministerium Angelorum, et vocem tuba, nihil faciant inter causas resurrectionis.

6. Ulterius queritur, Quid in resurrectione respondeat tribus, scilicet volunlati, virtuti, et nutui, quae Damascenus ponilin causa resurrectionis,

7. Item, Cum in resurrectione operetur Deus, et homo Christus, et Angeli, queratur, quid respondeat operationi singulorum ?

8. Unrentus, Videtur quod inutilis sit vox tubie: quia ubi impossibile est audire, ubi pro nihilo canit taba: sed impossibile est, quod cineres vel mortui audiant : ergo pro nihilo canit eis tuba.

9. Item, Cum, Numer. x, 1 et seq., triplex usus tube determinetur, queratur, qualia {ria in vesurrectione illis tribus respondeant,

Reseonsio. Dicendum, quod in Liffera ponuntur diverse opiniones de voce tubee: secundum tamen probabiliorem seaenliam videtur consenliendum Gregorio dicenli, quod "tubam sonare nihil aliud est, quam mundo utjudicem Filium de- monstrare." "Sicut dicitur, Matth. xxtv, 27: Steut fulgur exit ab Oriente, et paret usgue in Occidentem, ita erit et adventus Filii hominis". Et haec evidentia vocatur vox tube excitans mortuos.

Dicendum ergo ad primum, quod non est superfluum : quia Deus est causa resurrectionis extra genus: sed Christus est ut judex veniens, causain genere per formam resurrectionis sue nostram faciens et ostendens : quia, sicut dicit Glossa super epist. I ad Corinth. xv, 4 et seq., constat Christum surrexisse, qui est causa efficiens resurrectionis mortuorum. Secundum autem quod de ministerio Angelorum exponitur, tunc vex tubae est causa in ministerio et imperata : et sic iterum non superfluit, quia licet prima causa sufficiens sit ad omnia, tamen propter congruentiam et meritorum acquisitionem operatur per ministros.

Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia illa duo opera. procedunt ab alto ad imum: et ideo necesse fuit altissimum in illis operari. Sed resurrectio procedit ab imo, scilicet collectione cinerum ad altum: et ideoin ea quantum ad antecedentia aliquid ministrando possunt operari creature inferiores, et in alto consummans est Deus per seipsum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est in co quod istud opus est in allo, sed in eo quod procedit ab imo, potest aliquid citra ipsum operari ministerialiter, scilicet quoad terminum a quo est resurrectio, licet non quoad terminum ad quem, et in quo est consummatio resurrectionis.

Ad aliud dicendum, quod conjunctio anime ad corpus erit opus solius Dei, sed quedam sunt opera antecedentia illud, sicut in natura coagulatio sanguinis, coadunatio membrorum similium, et formatiomembrorum, etcompositio eorum, que operatur vis formaliva in semine: ita et in resurrectione est collectio cinerum, et mutatio eorum ad formam membrorum similium, et coadunatio organo- rum, et composilio eorum in corpore : et hoc Deus operabitur per ministerium Angelorum et Christi hominis.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus non respicit nisi causam efficientem ex auctoritate, et non illam qua: operatur in ministerio,

Ad aliud dicendum, quod in resurgentibus sunt tria, scilicet participatio incorruptionis divine, eductio habitus de privatione, et facilitas operis. Et primum proprie respicit voluntas quae communicat bona: secundum autem virtus, quia est maxime potentiae : terlium autem nutus, quia nutu potius quam labore operatur.

Ad aliud dicendum, quod probabiliter dici potest, quod collectio cinerum quae infimum opus.est in resurrectione, fiet virtute Angelorum, sed formatio humani corporis mutando cineres ad membra similia, et formando organa, et componendo, homini Christo attribuitur, "qui reformabit corpus humilitatis nostre, configuratum corport claritatis suae", sicut dicitur, ad Philip. m, 21: sed immutatio in incorruptionem et animatio erit opus divinum.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Isaac, sensus duplices sunt, scilicet naturales, et animales: et ad similitudinem sensus naturalis non animalis possumus dicere, quod quelibet creatura nutui potest percipere Creatoris : sic, Matth. vin, 26: "Imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna": et ideo talis auditus, id est, vis perceptiva nutus et voluntatis Dei est in cineribus et mortuis.

Ad aliud dicendum, quod usus tubarum fuit ad congregandum exercitum : etille erit in congregatione mortuorum ad judicium.

Item, Vox tuba commovebat ad pralium : et hoc erit in hoc quod pro judice "pugnabit orbis terrarum contra insensatos", ut dicitur, Sapient. v, 21.

Erat tertius usus tubarum, vocatio ad festum, et illi respondet vocatio sancto- rum ad gaudia, cum dicetur eis: Venite, benedicti patris met, possidete, etc. '.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4