Articulus 5
Articulus 5
An Christus sit causa nostra resurrectionis ? °
Deinde quieritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium: "Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, etc."
Et hoc etiam videtur elici ex Glossa super epistolam I ad Corinth. xv, 16, super illud : "Si mortui non resurgunt", que dicit, quod "Christi resurrectio esi causa efficiens nostra resurrectionis."
2. Item, Arguitur hic ex textu: quia si aliquid positum ponit aliud, et destrutum destruit Ulud, est causa immediata illius : sed utrumque illorum facit resurrectio Christi ad nostram resurrectionem : ergo Christi resurrectio est causa impiediata nostra resurrectionis. Propario media ex textu accipitur : quia ulraque istaruin scribitur, si Clirislus resurrexit, mortul resurguat : et si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit *.
3. Item, Dicitur, ad Roman. tv, quod "Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram", Et ibi innuit Glossa, quod mors Christi causa est et sacramentum nostre morlis spiritualis, quando morimur peccato, ut justitiae vivamus: sed est causa nostre resurrectionis anima et corporis, sed non sacramentum. Sed Christi resurrectio est causa, non sacramentum : mors autem causa et sacramentum justificationis, et resurrectionis. Ex hoc arguitur, quod resurrectio Christi est causa efficiens et exemplar per modum signi sacramentalis nostra resurreclionis. Et ex hoc arguitur idem quod prius.
4. Item, Sicut dicit Ambrosius, et habitum est in tertio Sententiarum : Nostra opera justificationis virtutem et efficaciam accipiunt ab operibus Christi, et aliter non essent grata. Sed minus possunt cineres ad gloriam et incorruptionem, quam etiam liberum arbitrium ad gratiam in resurrectione. Ergo in resurreclione major erit etiam dependentia cinerum ad resurrectionem Christi, quam liberi arbitrit ad justilicationis opera sed Christus est causa justificationis operum : ergo sua resurrectio erit causa nostre resurrectionis.
Ix conrrariom autem hujus objiciunt mulli sic : 1. Causa est quam necessario sequitur clfectus : sed Christi resurrectionem non est secutus clfectus nostre resurrectionis : ergo non est causa nostra resurrectionis,
2. Item, Causatum esse non potest sine ciusa, id est, nisi sua causa exstiterit, vel existit ; sed nostra resurrectio potest fore sine Christi resurrectione : ergo nostra resurrectio non causatur a resurreclione Christi. Secunpam probant dupltciler. Primo sic: Dicit Augustinus, quod alius modus possibilis fuit nostra liberationis: et tunc constat, quod resurrectio nostra subsecuta fuisset sine resurrectione Christi: ergo constat propositum. Secundo sic: Sit, quod Christus non resurrexit, adhuc verum est, quod sancti Patres crediderunt resurreclionem carnis fuluram : et fidet non potest subesse falsum : ergo resurrectio carnis immutabiliter erat adhuc futura: et non per resurrectionem Christi: ergo iterum constat prius habita propositio.
3. Item, Idem est factivum unius operis in tota specie una: sed resurrectio opus quoddam est, quod perfectum est in Christo, et fiet in nobis: ergo idem habebit factivum et in Christo, et in nohis: ergo resurrectio non est causa nostre resurrectionis, sed potius nostra et sua unam habent causam, quecumque sit illa.
4. Item, Quod est causa universalis in genere aliquo, non causatur secundum id quod causat in aliis : sed Christi resurrectio est causa universalis in genere hominum resurrectionis, ut dicit adversarius: ergo non causatur secundum id quod causat in aliis: hoc autem est resurrectio : ergo ipse non habuit causam sue resurrectionis, quod est hereticum : ergo et illud ex quo sequitur hoc, scilicet Christum esse causam universalis resurrectionis. Prosarur autem prima in omni natura : in sole qui est causa universalis omnium generabilium, in intellectu agente, et in omnibus. aliis. Secunpa autem accipitur ab adversario.
5. Item, Si est causa: aut est causa necessaria, aut voluntaria. Si necessaria : ergo ipsa existente statim sequeretur effectus, quod non videmus. Si voluntaria : aut ergo voluntate divina, aut humana. Si divina, constat quod hec eadem est Patris et Filii et Spiritus sancti: ergo tunc resurrectio non est attribuenda resurrectioni Christi ut cause, sed potius voluntati divine : et hoc est quod volumus. Si autem humana. Contra: Hee est infirma et indiget alia: ergo non potest esse causa resurrectionis, quod est excellentissimum operum : et sic iterum constat, quod resurrectio Christi non est causa nostre resurrectionis.
Isti etiam respondent ad objectum Apostoli supra inductum, dicentes, quod est ex hypothesi argumentum : quia cum Christus sit sic homo, quod humana natura sit in Christo, hoc idem erit ejusdem nature in omnibus: vel si non est in omnibus hoc humane nature, tunc etiam hoc non fuit humane nature in Christo.
Sed contra hoc etiam objicitur iterum ; 1. Quecumque enim per unam naturam conveniunt omnibus quae sunt illius nature, unum illorum non dicitur alio prius in illo : ergo a destructione consequentis cum Christus dicatur primus in resurrectione, ipse non eodem modo participat resurrectioni ut alii: ergo non erat argumentum ex hypothesi. Paria patet per se. Secunda scribitur, I ad Corinth. xv, 23, ubi dicitur: "Primitiae, scilicet dormientium, Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt". Et, Apocal.1, 5: "Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae."
2. Item, Potestatem habens se suscitandi, etnon habens, non uno modo se habent ad resurrectionem : sed Christus polestatem habuit, alii non: ergo non uno modo se habent ad resurrectionem : ergo nihil valuit argumentum ab hypothesi : et si ita arguit Apostolus, tunc omnino nihil scivit de arte arguendi. Prima constat. Secunva scribitur, Joan. x, 18: "Potestatem habeo", etc., ubi dicit Augustinus, quod caro habuit potestatem se suscitandi virtute latentis in se divinitatis.
3. Item, In Psalmo ipse solus dicitur inter mortuos liber esse ‘. Ergo ipse ad resurrectionem aliter se habuit, quam alii.
Hoc idem arguitur, Act. n, 24, ubi dicit Petrus: "Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile, etc." Et constat quod hoc de aliis ° dici non potuit : ergo, etc.
4. Item, Quae causa posset fingi, quod Christus causaret nostram justificationem et ab inferis ereptionem, et non causaret resurrectionem per suam resurrectionem?
Responsio, quod in hae questione ratio per se parum vel nihil valet: et ideo Sanclis inspirationem divinam habentibus omnino consentiendum videtur. Et quia ipsi dicunt, quod Christi resurrectio sit causa efficiens et sacramentalis no- strae resurrectionis, ideo etiam hoc dico nihil mutando de dictis eorum.
Unde dicendum, quod triplex est causa nostre resurrectionis, scilicet efficiens equivoca, efliciens univoca habitualis, et efficiens univoca actualis. Causa efficiens equivoca dicitur quando causa cum effectu non est ejusdem specici, sicut dicilur, quod sol generat hominem: et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt causa cfficiens nostra roesurrectionis. Causa vero efficiens univoca habitualis dicitur, qax efficit simile sibi in specie, sicut homo generat hominem: et sic Christus resurgens, est causa effi-. ciens nostre resurrectionis secundum habitum tantum. Causa vero efficiens univoca secundum actum sive actualis, erit Christus in judicio portans insignia nostra redemptionis : unde ibi statim sequifur nostra resurrectio. Est igitur triplex causa efficions nostra resurrectionis, scilicet causa efficiens aquivoca, causa efficiens univoca habilualis, et causa efficiens univoca actualis. Primo modo causa sunt nostre resurrectionis Pater, Filius, et Spiritus sanctus, voluntate, virtute, et nutu, ut prius habitum est. Secundo autem modo Christus resurgens est causa nostre resurrectionis habituals. Et tertio modo Christus in judicio portans redemptionis nostre insignia, et ut judex judicando muado demonstrans, erit nostra resurrectionis causa actualis.
Coxsentienno igitur primis et ullimis aucloritatibus et rationibus inductis, dieondum videtur ad primum quod conira hoc est, quod Christi resurrectio dicitur hic Christus resurgens : quia resurrectio Christi abstracta, nullius est causa formalis, nisi forte Christi resurgentis : Christus autem resurgens est causa in habitu, et illam non necessario sequitur effectus : sicut sciens in habitu est sufficiens causa considerationis, sed tamen non necessario considerat, sed considera- bit quando voluerit. Ita est etiam de Christo resurgente in ordine ad nostram resurrectionem.
Ad aliud dicendum, quod est potentia , duplex, scilicet absoluta, et ordinata sub dispositione immobili de futuris, qua dispositione explicatur per tempora consilium divinum, quod prediffinivit ab eterno, De prima autem potentia fuit alius modus possibilis : et sic patet, quod non valet probatio proposita. Et est instantia : quia si Deus illam primam nubeculam stare permisisset, qui primos tres dies creavit, ipsa ereasset omnes dies: et ideo sol potuit non esse causa dici super terram : et tamen si inferatur, sol non potuit esse causa diei: ergo non est causa: constat, quod fallacia consequentis incidit: et ita est in proposito. Ad aliam propositi probationem dicendum, quod Patres nostram resurreclionem per efficaciam resurrectionis Christi fore crediderunt. Sitamen aliter ordinasset Deus, tunc aliter esse posset: sed ex hoc non sequitur, quod non sit causa, ut jam habitum est.
Ad aliud dicendum, quod resurrectio Christi cum nostra non est omnino uni-~ yoca, sicut patuit supra in questione, Quid est resurrectio? Sed si esset omnino cjusdem rationis tunc aliquid valeret argumentum: quia Christus resurrexit virtute propria, et non nos, sed virtule Christi resurgentis.
Ad aliud dicendum, quod si genus illud esset in omnibus unum, tunc verissima esset propositio: quia tunc actus ille flueret ab uno aliquo in totum genus. Et ita non est de Christo: licet enim Christus sit verus homo, non tamen purus est homo Christus, et ita habet aliquid influentiae super alios homines, sicut causa super causatum.
Ad aliud dicendum, quod ipse est causa voluntaria, formam causati apud se habens : quia "reformabit corpus humilitatis nostrae", etc.
On this page