Text List

Articulus 6

Articulus 6

An vox lube erit unius, aut plurium Angelorum ?

ARTICULUS VI. An vox lube erit unius, aut plurium Angelorum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in medio: "Vox erit alicuyus vel plurium Angelorum, etc."

Idem etiam dicitur, I ad Thessal. 1, 15.

Et quaeritur quare dicit, Alicujus, vel plurium ?

Videtur enim, quod nullo modo sit unius, sed plurium : 1. Plures enim fuerunt, qui ministraverunt in custodia: ergo etiam plures erunt ministrantes, ut resurgant ad judicium, et reddant rationem qualiter Angelis custodientibus obedierunt.

2. Item, Virtutum est facere mirabilia : sed omnium mirabilior est resurrectio: ergo videtur, quod ad hoc quod fiat resurrectio, conveniant omnes Virtutes : ergo plures.

3. Item, Matth. xxiv, 29, non dicitur de uno, sed de omnibus in communi, nam ita ibi dicitur: "Virtutes celorum commovebuntur": et exponitur de choro Virtutum a beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium Papam.

Responsio. Dicendum, quod est alicujus et multorum. Alicujus, ut in praeposito Keclesie, quia Michael est prapositus Ecclesia et princeps, ut dicitur, Daniel. xu, 4. Alultorum autem obsequentium circa singulorum rationes, ut supra habitum est. .

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6