Articulus 7
Articulus 7
An scibile sit tempus adventus Domini ad judicium ?
Queruntur autem hic tria, scilicet an scibile sit tempus adventus Domini ad judicium ? Secundo, Quae hora sil magis conveniens ad veniendum ? Tertio, Quare citatio nulla hane horam precedat, cum hoc videatur esse de forma justitia ?
Ad primum objicitur sic : 1. Cujuscumque rei principiorum scitur finis, et ipsius finis necessario seictur : sed principiorum mundi scitur finis: ergo necessario etiam scietur finis ipsius mundi. Proparve autem prima: quia corruptis principiis primis, impossibile est aliquod principiatorum remanere. Sz- cunda autem accipitur ex hoc, quod principium totius generationis et corruptionis, est allatio superiorum, ut dicunt Philosophi: et scitur finis illorum, sicut accipitur ex propria doctrina mathematicorum: ergo constant ambe premissa. Ht cum finis mundi est dies judicii: ergo constat, quod est scibilis.
2. Item, Philosophi scripserunt de magno anno, quo. omnia in primum chaos reverterentur, et nobis tradiderunt principia invenicndi primum, medium, et ultimum illius anni: ergo nobis etiam scibile est, quando omnia in primum chaos redibunt : hoc autem constat, quod est linis mundi et dies judicii: ergo videtur, quod nobis scibilis est dies Judicil.
3. Item, Cujuscumque principium est in aliquo determinatum et finitum, illius finis scilur ex eodem, quia ex fine principii: sed principium mundi infericris est in motu cceli determinato et finito : ergo finis ejus scilur ex eodem. Et inde ut prius. Prima patet per se. Secunpa autem scribitur ab Aristotele : quia cujuscumque principium est in tempore ut in numero. illius finis erit in eodem: et hoc propter finem periodi, ut dicunt mathematici.
4. Item, Daniel et Apostolus scribunt de die judicii! : non autem scribitur quod nescitur: ergo videtur, quod dies judicii sit scibilis,
5. Item, Sunt multi qui de hoc loquuntur per revelationes, quas dicunt sibi faclas: quod autem per revelationem scitur, verissime scitur: ergo videtur, quod sciatur.
6. Item, Etiam Philosophi, sicut patet in Limzo Platonis loquntur de diluvio per ignem: constat autem secundum dicta Sanctorum, quod hoc judicium erit per ignem: ergo videtur, quod cum hoc sciatur, dies judicii sit scibilis.
In contrarium hujus est, quod 1. Omnis circularis mobilis et motoris perpetuorum perpetuus est motus quantum ad principia motus: talis autem motus est celi: ergo quantum est de principiis motus, motus est perpetuus. Paina patet ex libro VIII Physicorum. Similiter autem et secunda patet ex his, que disputata sunt a nobis super secundum Sententiarum. Inde sic: Stante motu cali, non erit dies resurrectionis et judicii, ut dicitur, Job, xiv, 42: "Donec atteratur celum, non evigilabit, nec consurget de somno suo". Sed quantum est de principiis motus numquam non stabit. Ergo ex illis principiis numquam scietur finis mundi, vel dies judicil, Patet autem omnibus etiam modicum scientibus, quod Philosophi non possunt scire aliquod futurorum, nisi ex principiis illis, scilicet motoris, et mobilis: ergo non potest per naturales vel mathematicas rationes sciri dies judicii.
2. Item, Nullus Philosophorum scripsit physice de fine mundi: ergo videtur, quod nihil scire potuerunt.
Si forte quis dicat, quod per revelationem sciatur. Coyrra : Probabile est quod hoe quod Deus non vult revelare majoribus, per hoc etiam nolit revelare mi- noribus: sed noluit hoc revelare Apostolis : ergo nec minoribus quibuscumque revelabit. Propatio medie. Act.1, 6: "Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel", etc.
3. Ttem, Ex illo quod dixit, Matth. xxiv, 36: "De die autem illa et hora nemo seit, neque Angeli celorum, nisi solus Pater". Ergo videntur esse trutanni, qui se de revelatione illa intromittunt.
Respronsio. Dicendum, quod nullo modo puto quemquam posse prescire diem judicii. Et causa redditur in Littera ab Augustino, scilicet quia insperate vult judex venire. Sed ratio etiam reddi potest : quia per dispositionem motus superioris non potest sciri: sed per revelationem non vult Deus aliquem scire : et ita nullo modo sciri potest.
Dicexpum ergo ad primum, quod finis mundi non potest sciri ex motu cceli ex prepria scientia mathematicorum : sed finis habitationis regni civitatis et habitabilis terre nostra bene scitur ex propria scientia mathematicorum, sed non totius terre : quia quando una quarta pars habitabilis modo efficitur inhabitabilis propter brevitates . diametrorum planetarum et precipue solis, tunc eo ipso longitudo longior alterius partis eorumdem diametrorum erit in altera parte quartae : et illa efficitur habitabilis trans - seunte habitatore et habitabilitate ab una quarta in aliam: et nihil amplius potest accipi a propria scientia mathematicorum, sicut sciunt omnes qui de arte aliquid perfecte noverunt : et scribunt hee auctores Ptolemeus, Malarba, et Albumasar in libro de Conjunctionibus majoribus, et Abraham in libro Conjgun- ctionum Saturni et Jovis, et Messalach in libro Conjunctionum planetarum, Aristoteles etiam objiciendo innuit hoc in fine libri primi de Causis proprietatem elementorum et planetarum.
Ad aliud dicendum, quod Philosophi diversa tradiderunt de magno anno se-= cundum diversain ejus acceptionem : dicitur enim annus magnus planctarum, et hoc mulltipliciter, scilicet quantum ad unius planete signilicatum quod instillat secl@, et sic alii sunt anni maximi Saturni et aliorum planetarum, ut dicunt Auctlores. Et secundum hoc dicuntur anni medit quibus durat significatum planelie in civitate, vel villa: et minimi quibus durat suum significatum in nato, et alii siderei anni honoris ejus. Quandoque autem dicitur anes magnus quoad restituliones planctarum ad loca et origines suas, ut quilibet a sua origine progrediatur, sicul a principio sua creationis progrediebatur: et hic vocatur annus magnus a Virmitio Philosopho in libro de Significatis astrorum. Quandoque autem annus magnus dicitur secundum reditum totius sphere stellate. In omnibus autem illis annis non accipitur status motus, cl non est ibi revolatio allima, post quam non fit alia: et ideo finis mundi numquam accipitur, sicut patuit prius, sed finis hujus sects vel hahitationis, ul habuimus, et non finis mundi simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod inferiora sunt in numero et tempore, sed accipiuntur dupliciter, scilicet secundum totam suceessioncm ipsorum, vel secundum durationem specialem hujus vel illius. Primo autem modo sunt in tempore toto, cujus finis per philosophiam non comprehenditur. Secundo autem modo sunt in quadam parte temporis quod scitur: et sic intelligitur dictum Aristotclis dicentis inferiora esse in tempore sicut in quodam numero : unde ibidem dicit, quod esse in tempore nihil aliud est, quam quadam parte temporis mensurari.
Ad aliud dicendum, quod Sanctis facta est revelatio de signis antecedentibus : sed, ut puto, determinatum tempus numquam alicui revelatum est in toto, ut sciret quantum ab hodie vel alio determinato die est usque ad diem judicii. Et Daniel videtur determinate dicere tempus quod erit inter mortem Antichristi et judicium, sed quod est usque ad Antichristi apparitionem non dixit.
Ad aliud dicendum, quod omnes quotquot hactenus se de talibus intromiserunt, fatui apparuerunt: et ideo illa objectio super nihil stabile fundatur.
Ad aliud dicendum, quod Philosophi considerant causas diluviorum particularium secundum elevationes et depressiones planetarum in signis calidis et frigidis, et secundum dominia calidorum et frigidorum : nullus tamen determinat diem judicii.
On this page