Articulus 8
Articulus 8
Qua hora erit judicium ?
1. Videtur autem, quod meridies : quia exteriora interioribus congruere debent : sed in die judicii omnia interiora illustrabuntur : ergo exteriora omnia tunc debent esse illustrata : et hoc est in meridie : ergo illud tempus est maxime congruum.
2. Item, Nulla ratio videtur esse quam ponit in Littera, scilicet cum valde obscurum erit, id est, occultum : non enim debet judex occultus supervenire, sed potius manifestus : ergo melius congruit, quod veniat in die, quam in nocte.
Responsio. Dicendum, quod rationes congruentia diverse possunt assignari, nec magna vis est in eis : cum patribus ergo videtur consentiendum, quod congruit eum in media nocte venire ex mysterio quod adducit: et ex congruentia judicandorum, qui hoc merentur, ut incerti de hora semper sint solliciti.
Ad 1 quod primo objicitur, dicendum, quod illa congruentia sumitur ex parte conditionis judicis tantum, qui semper inhabitat lucem inaccessibilem omnia perlustrantem : sed qualitas temporis judicii (ut patet in Litéera) magis sumitur ex parte judicandorum : et hoc ideo fit, quia judicium est propter judicandum, non propter judicem.
On this page