ARTICULUS IX.
Quare citatio non precedat judicium ?
Tertio queritur, Quare citatio non
pracedat ?
Cum enim sit judex summe justus,
nihil de ordine juris pretermittit: sed de
ordine juris est citare judicandum: ergo
hoe praetermitti non debet.
Ad hoc dicendum, quod omnes
predicatores citaverunt : precipua tamen et
finalis citatio erit per Eliam et Enoch :
et quoad hoc observabitur ibi ordo
juris.