Articulus 10
Articulus 10
Qualiter conscientiae dieuntur libri?
Quaeruntur autem hic quatuor, scilicet qualiter conscientiae dicantur ibri ? Secundo, Utrum omnia peccata vel quedam contineant libri illi? Tertio, Utrum patebunt cis sua et aliena peccata vel sua tantum ? Quarto, De cruciatu vel consolatione consequente hujusmodi manifestationem.
AbD PRIMUM: 1. Proceditur ex Jatiera, ubi dicit, quod "libri sunt conscientie# singulorum, quae tunc aperiuntur aliis."
2. Item, Richardus de sancto Victore in libro de Judicio sic dicit : "Quid sunt corda judicandorum, nisi quaedam (ut ita dicam) actiones Scripture ? quid vero judicantium corda in omnem divinitus veritatem edocta, nisi quaedam quasi canonum decreta? Ex hac ergo gemina scriptura omnis trahitur sententia, unde quilibet judicandorum absolvitur, vel condemnatur." Ex hoc accipilur, quod tam judicandorum, quam judicantium conscientia Jibri dicantur: sed judicandorum conscientiz# ponunt causas judicandi, et judicantium conscientia exhibent canones sententia in talibus causis ferende.
3. Item, [bidem, Dicit sic: "Judican~ dos itaque nihil aliud est actionum suarum codices coram judicibus aperire, quam conscientias illis non posse abscondere." Ex hoc accipitur idem quod prius.
4. Item, Sicut se habet judicium hominis ad faciem exteriorem, ita se habet Dei judicium ad cor, sicut innuitur, I Reg. xvi, 7: sed judicium hominis ad faciem, est secundum faciem, et per testes, vel evidentiam facti manifestationem: ergo judicium Dei est ad cor secundum cordis apertionem vel manifestationem : ergo corda ut libri quidam debent ibi aperiri.
In conrranium est, quod 1. Peccata transicrunt actu a memoria, ad minus multa de peccatis : ergo non sunt scripta in conscientia: ergo qroad illa non potest esse liber.
2. Item, Liber non indiget illustratione : sed corda damnandorum sunt obscurissima : ergo non possunt esse libri manifestantes delicta.
Resvonsio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa super epist. ad Rom. 1, 18, note quedam peccatorum remanent in conscientia : et illas notas puto esse reatum : et per illum quilibet reprasentat suum peceatum. Similiter Sancti rectificati secundum formam justitia prima sua recliludine conscientia sunt quaedam regula et canon : unde onimes conscientie dissimiles judicantur ad condemnationem, et congrucntes ad absolutionem et salutcm, sicul dieit Richardus. Et ex illis duobus procedit judicium : et hoc est quod dicitur, Sapient. 1, 8 : "Qui loquitur imigua non potest latere, nec preterict illum corripiens judicium."
Ad i autem quod contra objicitur, dicendum quod transit et actu, et memoria: et tamen manct reatu, nisi per penitentiam deleatur.
Ad aliud dicendum, quod in lumine duplici vident, scilicet naturalis justitie que scripta est in cordibus eorum secundum synderesim, quia illi non contrariatur obscuritas mali meriti, sed salvatur cum ipsa: et in lumine Dei et Sanctorum desuper irradiantium, sicut, Sophonie, 1, 12, dicitur: "Et erit in tempore illo: serutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defizos in fecibus suis: qui dicunt in cordibus suis", etc.
On this page