Text List

Articulus 11

Articulus 11

An omnia peccata vel quaedam contineant libri ?

ARTICULUS XI. An omnia peccata vel quaedam contineant libri ?

Secundo queritur, Utrum omnia peccata vel quaedam contineant libri illi ?

Videtur, quod non omnia : quia 1. Omne quod cordi revocatur, aut per sensum novum accipitur, aut ex memoria sicut ex thesauro formatum educitur : sed neutro istorum modorum omnia peccata veniunt ad corda judicandorum: ergo videtur, quod non omnia peccata ibi manifestabuntur. Prima patet per se. Secunpa autem probatur : quia non est nisi duplex via cognitionis, ut dicunt Philosophi, scilicet recta quae est per sensus, et reflexa quae est ex memoria : sed neutro modo omnia adsunt peccata.

2. Item, Jerem. xvu,9: "Pravum est cor omnium, et inscrutabile, quis cognoscet illud ?" Ergo ibi in toto agnosci non potest : ergo non omnia manifestabit ibi_ cor.

3. Item, Judicis in judicio sedentis non est detegere id quod est occultum : cum ergo ille sit equissimus judex, non deteget aliquid occultum: ergo corda non manifestabunt peccata, nisi ea quae sunt manifesta.

4. Item, Multa peccatorum peenitentia delevit, etiamsi non fuit finalis cum perseverantia, quia omnis vera pcenitentia delet peccata: ergo videtur cum illa sint deleta reatu et actu, quod tunc non manifestabuntur: ergo non omnia peccata manifestabit cor.

In contrarium hujus est, quod 1. Omne peccatum accipiet justam suae deformitatis condemnationem : sed nihil universaliter condemnatur, nisi in judicio manifestum: ergo omne peccatum erit in judicio manifestum.

2. Item, II ad Corinth. v, 10: "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi", etc. Ergo omnia peccata nostra ibi patebunt.

Responsio. Hoc ultimum concedendum est, scilicet quod omnia ibi patebunt peccata: sed quae sunt per poenitentiam deleta, non sunt peccata: et ideo ibi illa ad conscientiam ut judicanda non reyocantur, licet forte revocentur ad participandam ingratitudinis quantitatem, scilicet ex quanto dono cecidit, ut propter sequens, peccatum acrius puniatur.

Et per hoc patet solutio ad ultimum. Ad primum dicendum, quod si ibi est nota peccati quae est reatus, informabitur cor ad noscendum peccatum alii manifestandum.

Ad aliud dicendum, quod non potest modo cognosci: sed tunc divina virtute cognoscetur ad majorem confusionem, et justitia divine commendabilitatem.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, ubi testis est extra de facie: sed ubi testis est intra, cujus statur testimonio, tunc judicis (quando dat sententiam) est manifestare dicta testium, ut justa appareat sententia: et ita Dei .est ostendere interiora dicta testium, scilicet conscienflarum accusantium, aut etiam defendentium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11