Text List

Articulus 12

Articulus 12

An propria et aliena peccata patebunt omnibus ?

ARTICULUS XII. An propria et aliena peccata patebunt omnibus ?

Tertio queritur, Utrum sua et aliena patebunt omnibus ?

Videtur, quod non aliena: quia 1. Causam non oportet esse notam, nisi judicibus, hoc est, judici, et suis assessoribus: ergo videtur, quod etiam illa causa soli Deo nota erit, et Apostolicis viris judicantibus cum Domino : ergo non omnibus patebunt aliena peccata et sua.

2. Item, Qua utilitas est in hoc quod omnibus manifestentur? Videtur, quod nulla: quia manifestatio culpe modo mala est: ergo et ibi melius est occulte punire, quam manifestare omnibus propria et aliena: ergo ut prius.

Contra: 1. I ad Corinth. tv, 3, super illud: "Quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium": dicit Glossa: "Tune erunt omnia aperta et nota omnibus, et polerunt etiam de se et de aliis judicare."

2. Item, Versus dicitur ab antiquis : "Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt."

3. Item, Sicut bonis omnia bona manifestantur ad gloriam ipsorum, ita justum estin malis omnia manifestari mala sua et aliena ad eorum confusionem : sed omne quod congruit et justum est fieri, fiet: ergo omnia mala propria et aliena manifestabuntur ibi.

Responsio. Dicendum, quod omnia aliena et propria ibi manifestabuntur, sicut ultimo probatum est.

Ab primum ergo dicendum, quod non solus Deus ibi judicat, sed saudicabunt etiam Sancti nationes, ut dicitur, Sapient. 11, 8: sed verum est, quod solus Deus ibi judicabit auctoritative. De hoc tamen erit questio suo loco infra. Nec peccata ibi tantum manifestantur ad justitiae evidentiam, sed etiam ad peccantium confusionem, sicut ultimo est probatum.

Ad aliud dicendum, quod est ibi hee utilitas vindicte per poenam verecundia : et quod modo mala est manifestatio cul~ pae, est propter timorem scandali imitati: et hoc tunc penitus tolletur : et ideo utilitas sola relinquitur in culpae manifestatione,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12