Articulus 13
Articulus 13
An ex apertione illorum librorum erit aliquis cruciatus, vel consolatio ?
1. Unde Hugo: "Adveniente judice uniuscujusque conscientia ad medium erit reducta: tunc omnis ante oculos culpa reducetur, et mens super incendio suo gravius igne gehenne cruciabitur." Ex hoc accipitur quod dictum est.
2. Item, Luc. xxin, 30: Tune incipient dicere montibus : Cadite super nos : et collibus : Operite nos. Constat autem, quod hoc dicentes non querunt evadere, nisi exteriorem judicis irati visionem in accusatione conscienti#, non interiorem cruciatum. Ergo aliquid durius est, quam cruciatus gehenne#: sed accusatio conscientia gravior est, quam visio judicis: ergo accusatio conscientiae gravior est peena, quam gehenna. Quod autem accusatio conscicntia gravior sit quam visio offensi judicis, patet : quia visio non est peenalis, nisi propter conscientia accusationem, et propter quod unumquodque tale et ipsum magis tale est.
3. Item, Sapient. v, 2, dicitur, quod pre angustia spiritus dicent gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum. Et non dicitur ibi pre angustia inferni: ergo angustia spiritus videtur gravior, quam infernus.
4, Item, In beatis objectum delectabilissimum est intra, scilicet Deus replens intima ad fruendum : ergo et in aliis pes- simum et tristissimum est intra, scilicet afflictio spiritus,
5. Item, Quod maxime est alicui malum, maxime est afflictivum : sed proprium malum est maxime alicui malum : ergo maxime est afflictivam: hoc autem malum anime (ut dicit Dionysius) est contra rationem esse: ergo videtur, quod tunc hoc eam maxime affligat.
In contrarium hujus est, quod poena minor est inagente in contrarium, quam in privatione sola: sed ignis est agens in contrarium, et accusatio conscientie est de privatione boni sola: ergo est vehementior peena, quam accusatio conscientia.
Responsio. Dicendum, quod est poena damni, et poena sensus. Poena damni maxima, est privatio boni increati et creati boni naturalis propter peccati deformitatem. Poona autem sensus duplex est, scilicet remorsus conscientiae interior, et exterior ignis cum aliis affligentibus. Et inter illas credo exteriorem ignem magis esse vehementem: quia interior remorsus vel est de damno, vel de hoc quod per peccatum se subdidit affligenti corporali, sicut est ignis, vel hujusmodi.
Ad oc ergo quod primo objicitur de dicto Tlugonis, dicendum quod est gravius secundum quid, scilicet quantum ad indignationem : quia plus indignatur sibi, co quod fuit causa peenarum : sed tamen plus cruciatur scnsibiliter ex igne.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo dicunt, ut unam ponam evitent, non quod majorem hane vel illam reputent : bene enim puto, quod inter parvas poenas suas alique sunt, quae oppressiones montium afflictione sua superent : et ideo majores oppressiones oppressione montium libenter commutarent.
Ad aliud dicendum, quod gemunt pre angustia spiritus: et hoc commemoratur specialiter, eo quod est causa aliarum penarum.
Ad aliud dicendam, quod non est simile: quia bonum fruibile est intra non inclusum, et extra non exclusum: et illud non habet contrarium: et ideo malum sibi oppositum non est intraneum maxime afflictivum, sed potius ignis qui non est malus in se, sed illis in quantum affligit naturam bonam, ut dicit Augustinus,
Ad aliud dicendum, quod si malum sonat privationem et damnum, id est, quod maxime adimit bonum : tunc non est vera propositio: quia maxime affliclivum est in contrarium agens, et maxime malum est privatio proprii et maximi boni. Si autem dicit malum pene ex agente in contrarium : tunc vera est: et tunc illa est falsa quae dicit, quod maxime malum est anime contra rationem esse in eodem sensu: et in primo sensu vera est. Et deceptio est ibi per equivocationem.
On this page