Articulus 14
Articulus 14
An judicium extremum fiet in momento ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem: "Et mentis intuitu mira celeritate, etc." Et queruntur tria, scilicet utrum judicium fiat in momento ? Secundo, Utrum possibile sit omnia mala in momento accusari per conscien~ tiam ? Et tertio, Utrum judicium futurum sit in momento ?
Circa primum objicitur sic: 1. Apostolus, I ad Corinth. xv, 52, sic dicit: "In momento, in ictu oculi, in novissima tuba". Momentum autem est indivisibile, et ictus oculi est in indivisibili, sicut probat Jacob, filius Alchindi, et etiam Aristoteles in libro de Sensz et sensato: ergo resurrectio erit in momento.
2. Item, Glossa, ibidem: "Credimus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta velocilate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem." Ex hoc accipitur idem quod prius.
3. Item, Sicut probat Philosophus in fine VUI Physicorum, infinita virtus movet et operatur in indivisibili temporis: sed causa resurrectionis quae est virtus Dei, est infinite virtutis: ergo et resurrectio quae est opus ejus, erit in indivisibili temporis.
4. Item, Si operaretur resurrectionem in tempore, oporteret quod hoc tempus esset secundum congruitatem resurgentium, et non secundum congruitatem cause resurrectionis : sed resurgentes sicut et nascentes aliud tempus exigunt ad formationem, et aliud ad nutrimentum : ergo ibi esset similiter, et sic exigerentur viginli anni ad minus, quod falsum est: ergo videtur, quod non sit in tempore, sed in momento futura resurrectio.
5. Item, Distinctum debet esse opus divinum ab opere nature in velocitate motus: sed opus nature est in tempore : ergo opus divinum debet esse in indivisibili temporis, ut videtur.
In conrrarivum hujus est, 1. Quod dicitur, Ezechiel. xxxvu, 7 et 8: "Accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad guncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant", etc.: et tandem a quatuor ventis cceli venit spiritus. Hac autem non fiunt in momento, sed in temporis successione. Ergo resurrectio non erit in momento, nec in ictu oculi,
2. Item, Plurium actuum sibi succedentium non est indivisibile unum mensurans: sed collectio pulverum, formatio corporum, animatio eorum, sunt actus plures sibi in resurrectione succedentes ; ergo eorum non est unum indivisibile mensurans : ergo resurrectio non erit in indivisibili temporis.
On this page