Articulus 15
Articulus 15
An sit possibile omnia mala in momento accusari ?
Videtur autem, quod non : quia 1. Non accusatur quod secundum aclum non consideratur : sed impossibile est plura simul intelligere secundum actum sive considerare : ergo impossibile est simul plura accusare, sed potius unum post aliud. Prima patet per se. Szcunpa autem scribitur in Topicis, ubi dicitur, quod plura scire possumus, intelligere vero minime.
2. Item, Sapient. v, 8, sigillatim se de peccatis accusant, dicentes : Quid nobis profuit superbia, etc. : sed talis quae sigillatim fit accusatio, non fit in indivisibili temporis : ergo talis accusatio non fit in momento.
3. Item, Augustinus dicit super Genesim ad litteram, "quod Deus creaturam spirilualem movet per tempus '." Ergo multo magis facit hoc in homine : ergo per tempus, et non per momentum erunt vices cogitationum accusantium aut defendentium in die quo judicabit Dominus occulta hominum.
2. Item, Motus spiritus in cogitando expeditior est, quam aliquis motus corporum : sed corpora in momento moventur ad resurgendum, ut jam habitum est: ergo et motus cordis sive spiritus erit in accusando vel defendendo multo magis in momento sive in indivisibili temporis.
Responsio. Videtur mihi dicendum, quod accusatio duplex erit. Una de peccatis in genere ad memoriam redeuntibus. Alia autem in specie et numero. Et prima sufficit ad condemnationem in judicio et absolutionem : secunda autem deservit vermi conscientia. Et prima momentanea erit : secunda autem successiva. Hanc autem solutionem ego eligo : quia nullo modo credo, quod plura contingit simul intelligi aut considerari secundum actum in specie et numero : sed contingit hoc in eo in quo unum sunt plura, hoc est, in universali. Alii autem dicunt, quod simul contingit plura intelligi, et illi aliter solvunt. Hoc autem quia negat Philosophus, et nemo in seipso experiri potest, pulo esse falsum.
Dicenpum ergo ad primum, quod accusatio erit in momento : quia erit de peccatis in genere, et non in specie et numero.
On this page