Text List

Articulus 16

Articulus 16

An totum iudicium futurum sit in momento ?

ARTICULUS XVI. An totum iudicium futurum sit in momento ?

Tertio queritur, Utrum judicium totum futurum sit in momento?

Et videtur, quod non : quia 1. Celeriter judicare deformitas judicii est, et contra judicis discretionem : sed ille judex discretissimus erit : ergo videtur, quod non momentanee judicabit.

2. Item, Matth. xxv, 32 et 33: "Congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis, et statuet", etc. Constat autem, quod ibi exprimitur ordo judicii divini : cum ergo haec omnia impossibile sit in momento fieri, videtur quod judicium nullo modo erit in momento.

3. Item, Joel, mi, 2, dicitur : "Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Jospphat : et disceptabo cum eis", etc: disceptatio autem judicii non erit in momento. Ergo videtur, quod nec judicium divinum,

4. Item, Matth. xxv, 44, dicitur, quod interrogabunt judicem, quando viderint eum esurientem vel sitientem, et non potaverint eum : sed he interrogationes et responsiones fiunt temporis successione : ergo videtur, quod et judicium.

5. Item, Matth. xxv, 14, dicunt : "Domine, Domine, aperi nobis". Et respondetur eis: "Nescio vos". Haec autem omnia indigent tempore. Ergo judicium illud erit in tempore.

In contrariuMm hujus est, quod 1. Judicium sequitur intellectus et cognitionis discretionem : divina autem cognitio non indiget tempore ad discernendum et cognoscendum : ergo nec ad judicandum.

2. Item, Nihil imperfectionis Deo attribuendum est: sed imperfectum judicium est, quod est cum inquisitione et tempore, quia procedit ex dubiis ad certa : ergo non est Deo attribuendum : ergo non est dicendum, quod divinum judicium exigat tempus.

Responsio. Concedendum videtur, quod judicium erit in momento, sicut ultimo est probatum : quia non competit Deo judicare cum successione.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc est in humanis, in quantum est imperfectum judicium humanum: quia cum causa sit sub dubio, et ex allegatis decidenda, temerarium est subito proferre sententiam : sed ita non est in divino judicio, ut jam patuit.

Ad aliud dicendum, quod humane loquitur Mattheus ', ut a rudibus possit intelligi : sed ille ordo non est nisi nature, non temporis.

Ad aliud dicendum, quod sicut Bernardus dicit : "Deus non disceptabit voce corporali cum judicandis, sed potius voce interiori per accusationem et defensionem proprie conscientia# :" et quia hanc movet Deus per formam rectiludinis prima ad quam tunc omne illi dissimile reprehenditur, propter hoc ipse dicitur disceptare.

Ad aliud dicendum, quod omnes ille interrogationes erunt in conscientia et rectitudine justitia respondente, et erunt de causa sententiae post condemnatio- nem: et ideo non inducunt vicissitudi- nem injudicio, sed potius in judicato- rum cogitationibus post sententiam sue condemnationis.

Ad aliud dicendum, quod omnes iste pulsationes dicunt motus cordisex consideratione quorumdam operum de genere bonorum, et responsio judicis nihil aliud est quam responsio naturalis judicatorii et naturalis legis, quod convincit eos de justitia sue condemnationis post judicium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16