Articulus 17
Articulus 17
An electis adsit memoria et recordatio peccatorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1: "Mic queritur, Utrum electis tunc adsit memoria, etc,"
Et queruntur tria, scilicet utrum adsit memoria ? Secundum, Utrum illa sit practica, an speculativa ? Tertium, Qualiter judicium divinum procedat cx depositione unius testis, qui est conscientia ?
Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Philosophus, quod melius est mala nescire : ergo etiam melius est malorum non recordari : sed in Sanctis fiet quidquid melius est esse : ergo videtur, quod Sancti preteritorum malorum non recordabuntur.
2. Item, Optima dispositio hominis ad meritum est esse sapientem in bono et simplicem in malo, ut habetur per Apostolum, ad Roman. xvi, 19 : sed melior est status glorie, quam gratiae : ergo in statu glorie erit hoc secundum ampliorem perfectionem : ergo erit ibi secundum nescire mala, et non recordari eorum.
3. Item, Mali cognitio non prodest nisi ut evitetur : ergo ubi impossibile est incidere in malum, ibi superflua_ erit cogitatio mali vel memoria : sed in pa- tria impossibile erit incidere in malum : ergo superflua erit mali cogitatio, ut videtur : sed constat, quod ibi nihil superfluum est ; ergo non erit ibi aliqua mali recordatio.
In contrarium hujus est : 1. Dictum Gregori, quod vim habet objectionis de Psalmo ?, sicut patet in Littera.
2. Item, Sanctorum gloria est in Redemptore in quantum redemptor est salvator secundum actum redimens et salvans : sed non contingit hoc sine recordatione periculi de quo salvavit: ergo ibi erit periculi recordatio: sed omne periculum est ex peccato : ergo erit ibi recordatio peccatorum.
3. Item, Propheta benedicens Deum dicit rationem : Qui sanat omnes infirmitates tuas, gui redemit de interitu vitam tuam®*. Constat autem, quod Sancti in patria gratissimi sunt de omnibus donis a Deo sibi datis: cum ergo precipuum donum sit salus a peccatis, videtur quod de hoc erunt grati : sed non essent grati nisi recordarentur : ergo videtur, quod recordabuntur peccatorum suorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus dicit hoc propter pronitatem malam annexam quibusdam scibilibus, non propter ipsum scire : quia scire semper est bonum, etiam quando malum scitur.
Ad aliud dicendum, quod est scire illud practicum quod Priscianus docet dicens, quod verba proheretica desiderant infinitivum : unde scire malum hoc, sensus est, scire facere malum : sed scire, id est, simplicem cognitionem de hoc habere, sicut scire malum, bonum est, et etiam de per se appetendis: et hoc modo non loquitur Apostolus.
Ad aliud dicendum, quod supponitur falsum in propositione : quia etiam prodest ut mens in illa scientia delectetur, et precipue in sapicntia prophetica quae resultat in scientia illa : unde a Tullio scicntia ponitur inter per se appetenda : et una pars felicitatis contemplative scientia et sapientia est.
On this page