Articulus 18
Articulus 18
An illa scientia sit practica vel speculativa, quam habent electi de suis peccatis ?
ARTICULUS XVIII. An illa scientia sit practica vel speculativa, quam habent electi de suis peccatis ?
Et videtur, quod practica : quia 1. Est cum affectu gratiarum actionis et gaudii, ut dicitur in Lidtera : sed talis scientia quae est cum affectu, est practica et motiva, ut dicit Philosophus : ergo illa scientia est practica.
2. Item, Scientia speculativa est considerativa differentiaram et passionum ejus de quo ipsa est : sed Sancti ita non considerant circa peccata, ut disputent de passionibus eorum et differentiis ergo scientiam speculativam non habent de peccatis.
3. Item, Speculativa scientia de aliquo, non est de particulari, sed de universali abstrahente ab omni particulari : sed Sanctorum scientia non est de peccato in universali, sed in particulari, quia est de suo peccato : peccatum au- tem in universali non est suum, nec tuum, nec meum: ergo videtur, quod Sancti non habebunt de peccatis scientiam speculativam, sed practicam.
In contrarium hujus est, quod 1. Scientia practica movet secundum speciem apprehensam ad imitationem vel fugam, ut dicit Philosophus : Sancti ex peccati specie apprehensa non sic moventur : ergo non habebunt de ipso peccato scientiam practicam.
2. Item, In arte video, quod practica est, quae speciem artis explicat in materia: ergo etiam in moribus ubi praxis est, species apprehensa explicatur in opere ; sed sic non apprehendunt Sancti peccatum : ergo non habent de ipso scientiam practicam.
Responsio. Dicendum, quod de peccato potest duplex scientia haberi : uno modo de ipso peccato secundum se, et alio modo de eventu sequenti peeccatum. Ft primo quidem modo Sancti non habebunt cognitionem de peccato nisi speculativam, quae simplicis notitiae scientia vocatur. Sed de eventu sequenti, qui est cura et venia et sanatio et liberatio per misericordiam Dei, habebunt Sancti cognitionem practicam et aflirmativam : et hoc innuit in Letfera, quando dicit, quod "sani meminimus dolorum sine dolore: et inde amplius leti et grati sumus."
Et per hoc patet solutio ad utramque partem objectionum fere: quia ad primum dicendum, quod scientia peccati non habet affectum gaudii secundum se, sed per eventum sequentem.
On this page