Articulus 19
Articulus 19
Qualiter divinum judicium procedat per depositionem unius testis ?
Sicut enim patet, ad Roman. II, 15: "Qui, scilicet homines, vslendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia tpsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus", etc., quilibet conscientiae testimonio aut absolvitur, aut condemnatur: hoc autem videtur esse contra legem, quae dicit, quod in ore duorum vel trium testium stet omne verbum' : ergo cum haec lex a Domino qui judicabit, sit data, videtur quod ab ipso maxime observari debeat.
Responsio. Dicendum, quod vera causa hujus est, quod testimonium conscientiae est confessio: et in lege humana post confessionem culpa non requiritur aliud testimonium, preecipue si confessio facta est in jure, quia illa prajudicat confitenti. Similiter etiam erit in bonis in futuro judicio : quia illud judicium erit ibi inspectoris cordis, qui etiam erit judex et testis : sed lex Domini data fuit de judicio quod est secundum faciem, in quo plurima sunt dubia: et ideo requi~ runiur dicta testium plurium ad proba~ tionem veritatis.
On this page