Text List

Articulus 20

Articulus 20

An peccata electorum in judicio debeant propalari ?

ARTICULUS XX. An peccata electorum in judicio debeant propalari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, §2: "Si vero queritur, Utrum peccata quae fecerunt electi, etc."

Videtur enim falsum quod hic dicit : quia 1. Ante habitum est, quod miserie recordabuntur, et ideo miserias canunt : sed per cantum prodeunt in notitiam alterius : ergo alii cognoscent peccata eorum,

2. Item, Si per peenitentiam sunt deJeta, tunc ipsimet illorum peccatorum recordabuntur : sed contrarium ante habitum est in dictis Gregorii : ergo sibiipsi Litera est contraria.

3. Item, Nihil eorum quae faciunt ad letitiam et gratiarum actionem, debet auferri a Sanctis : sed videre misericordiam Domini in liberatione omnium peccatorum facit ad letitiam et gratiarum actionem : ergo a Sanctis auferri non debet : ergo ipsi sua peccata videbunt, et etiam omnes alii.

In contranium hujus est, quod 1. Tunc aut volent se peccasse, aut nolent. Si volent: tunc perversa erit voluntas corum : quia, ut dicit Augustinus, "qui aliquid male vult, non est beatus :" ergo ipsi non sunt beati, quod est inconyeniens. Si nolent : ergo aliquid est quod nolunt: ergo non habent omne quod volunt : sed, ut dicit Augustinus, "non est beatus, qui non habet omnia quae vult:" ergo illi iterum non sunt beati.

2. Item, Delectatio et tristitia (ut dicit Philosophus) tripliciter fiunt, scilicet ex presenti, preterito, et futuro : sed bene ordinatus animus tristatur de perverso opere : ergo si recordatur perversi operisin preterito, ipse tristabitur : sed sicut dicit adversarius, Sancti recordabuntur perversi operis in preterito : cum ergo habeant cor bene ordinatum, ipsi tristabuntur : et hoc est maxime inconvenicns.

Responsio. Dicendum, quod Littera polest sustineri. Vel dicitur melius per distinclionem, quod est propalatio peccati ut peccati, et propalatio peccati remissi per veniam et peenitentiam. Et primo non propalantur Sanctorum peccata, et ita intelligitur Lidtera. Alio autem modo et Sancti recordabuntur peccatorum suorum, et aliis etiam in augmentum congratulationis propalantur. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Psalmi xxxi, 1: PBeati quorum remissa sunt iniguitates, etc. "Ita sunt deleta, ut Dominus non videat, id est, awternaliter non puniat : videre enim Dei est pec- cata punire." Unde alibi, "Averte faciem tuam a peccatis meis", etc. *.

Av mp autem quod contra objicitur, dicendum quod non placet eis fecisse peccatum, sed tamen gaudent de remissione : et ideo illam voluntatem non sequitur angustia, quae offuscet beatitudinem ipsorum. Quod autem dicit Augustinus, intelligitur de his quae ad beatitudinem spectant : quia et modo non habent omnia quae volunt, quia conversionem omnium gentium volunt, et tamen non habent. Dicunt tamen quidam, quod non volunt se peccasse simpliciter, sed sub conditione, scilicet si Deo placeret. Sed hoc reputo frivolum : quia Deo bene placet quod non peccassent, cum sibi numquam placere possit peccatum.

Ad aliud dicendum, quod non relin quitur tristitia ex illa memoria propter abundantem materiam, qua apparet in remissione, in qua gloriantur loco innocentia.

Et sic patet solutio ad totum.

K. De his qui vivi repertentur.

Queeri etiam solet, Utrum illi quos vivos inveniet Christus, si numquam omuino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo rapientur obviam Christo, ad immortalitatem mira celeritate sint transituri ? Non enim dicendum est, fieri non posse ut per aera in sublime portentur, in illo spatio et moriantur et reviviscant*. Ad hunc autem sensum, quo existimamus illos in parvo spatio et passuros mortem, et accepturos immortalitatem, Apostolus nos urgere videtur, ubi dicit : Sicué a Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Et alibi, Quod seminas non vivificatur, nist prius moriatur *. Cur autem nobis incredibile videatur, illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari, atque ibi protinus immortaliler et incorruplibiliter reviviscere, cum credamus in ictu oculi futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura, tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem ? Sed vellem de his potius audire doctiores. Si ergo Sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros : nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, generaliter accipientes illud quod dictum est : Omnes quidem resurgemus, scilicet tam boni quam mali, sed non omnes immutabimur *, scilicet in solemnitatem resurreclionis. De hoc etiam Ambrosius ait: In ipso raptu eorum qui vivi reperientur, mors erit et resurrectio: ubi ut anima quasi per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddatur *. Econtra vero scribens ad Marcellam Hieronymus testari videtur, dicens quosdam in fine seculi adveniente Christo non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos‘. Horum autem quid verius sit, non est humani judicii diffinire.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20