Text List

Articulus 22

Articulus 22

An resurrectio sit a morte, vel a cineribus ?

ARTICULUS XXII. An resurrectio sit a morte, vel a cineribus ?

Secundo queritur, Utrum resurrectio sit a morte, vel a cineribus ?

Videtur autem, quod a morte solum : quia 1. Sicut dicit Glossa in epistola ad Roman. tv, 25, super illud : "Resurrexit propter justificationem nostram", "Ergo resurrectio Christi exemplar est nostre resurrectionis :" sed resurrectio Christi fuit a morte solum, et non a cineribus : ergo et nostra sic erit.

2. Item, In paucioribus est via major, ut dicit Aristoteles : sed in paucioribus est, quod sit a corpore mortuo, quam a corpore incinerato, et postea reintegrato : ergo erit a morte solum, et non a cineribus.

3. Item, Eadem est resurrectionis ratio in uno et in alio : sed illi qui in ipso momento sui raptus morientur, non incinerabuntur : ergo nec alii debent incinerari, ut videtur.

4. Item, Resurrectio fuit in suscitationibus mortuorum prefigurata : nullus autem suscitatus est a cineribus : ergo nullus debet a cineribus resurgere.

In contrarium hujus est quod dicitur, 1. Genes. in, 19 : "Pulvis es, et in pulverem reverteris". Ergo necesse est corpus in originali peccato conceptum, ° in terram ire ; sed non vadit in terram, nisi per incinerationem : ergo necesse est incinerari.

4. Item, Haymo : "Omnes in originali peceato natos tenet haec sententia : Terra es, et in terram ibis." Ergo ut prius.

3. Item, Damascenus' distinguit duplicem corruptionem, scilicet divisibilitatem, et putrefactionem : et secundum primum modum corpus Domini vidit corruptionem, sed secundo modo non vidit : sed constat, quod nihil est in corpore humano, quod non reducatur in pracedens aliquid secundum causam : sed ante corruptionem nihil est, nisi materia composita ex contrariis, et peceatum : sed peccatum non assumpsit Dominus : ergo sua corruptio ordinabatur ad naturam contrariorum ut ad causam, et non ad peccatum : in nobis autem est peccatum : ergo necesse est, quod secunda corruptio causetur ab eo : ergo omnes incinerabuntur, qui in peccato concipiuntur.

4. Item, In omnis forme acquisitione et status oportet primo materiam purgari a contrariis dispositionibus : sed dispositiones glorificationi contrarie, disperse sunt in toto corpore : ergo in toto corpore necesse est eas purgari : sed hoc non potest fieri nisi per incine~ rationem : ergo videtur, quod omnia incinera incinerabuntur.

5. Item, Tota compages hominis corrupta est corruptione vitii et passibilitatis : ergo necesse est in omnibus resolvi antequam forma perinducatur.

6. Item, Multa sunt in corpore humano non de veritate humane nature : sed omnia illa auferentur ergo videtur, quod necesse est resolvi omnia corpora.

Rusronsio. Dicendum, quod in veritate meo judicio resurrectio communis erit a cineribus, ut probant ultime rationes : propter tamen perfectam et omnimodam immunitatem peccati et concupiscentiae non fuit ita resurrectio Domini, et propter vehementem purgationem fomitis credo, quod etiam ita fuerit in corpore gloriose Virginis, et corpore beati Joannis Evangeliste.

Sed de his forte se offeret locus discernendi. Puto tamen, quod in objiciendo ex verbis Damasceni causa dicta est, quia non credo posse fieri purgationem infectionis fomitis sufficientem ad gloriam, nisi per incinerationem : et hoc puto intendisse Apostolum, I ad Corinth. | xv, 50 : "Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt."

Ad primum ergo dicendum, quod Christi resurrectio, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate, est exemplar nostre resurrectionis quoad terminum ad quem, et non quoad terminum a quo.

Ad aliud dicendum, quod quando possibilis est via in paucis, tunc est in paucis : licet enim Deo omnia possibilia sint, tamen ex parte materia non congruit hoc, nisi transmutatione a forma contraria primum facta, sicut patuit in objiciendo, et probatur in omni natura, que semper purgat primo materiam a contrariis formis antequam inducat formam intentam.

Ad aliud dicendum, quod non est eadem ratio resurrectionis in omnibus, ut prius patuit : sed tamen eadem est in omnibus qui sunt puri homines, preterquam in illis in quibus specialis est accessus ad perfectam peccati immunitatem : et illi omnes meo judicio incinerabuntur, sicut vult Haymo in commento super Apostolum.

Ad aliud dicendum, quod suscitatio mortuorum non presignat resurrectio- . nem mortuorum, nisi in parte : quia nullum signum est quod in omnibus congruat, quia sic esset idem, non simile : presignat autem quoad vite restitutionem, et non quoad terminum a quo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22