Articulus 23
Articulus 23
An idem sit terminus resurrectionis a quo in bonis et malis ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Quorum non est unus terminus resurrectionis ad quem, eorum terminus a quo non debet esse unus : sed in bonis et in malis non est unus terminus ad quem : ergo nec unus a quo.
2. Item, Quorum resurrectio dissimilis est in causa, eorum debet esse resurrectio dissimilis in terminis : sed dissimiles sunt boni et mali in causa resurrectionis : ergo et in terminis. Mepra probatur, Daniel. xu, 2: Multi de his qui dormiunt in terre pulvere, evigilabunt, alii in vitam externam, et alii in opprobrium, etc.
3. Item, Haec sententia : "Terra es, etin terram ibis!," propter peccatum est inducta, ut prius dixit Haymo : sed differenter se habent boni et mali in peccato : ergo et differenter in sententia : ergo et differenter in termino resurrectionis a quo, quia illa sententia dicit hunc terminum.
4. Item, In bonis anima continet corpus : sed omne meritum anime per effectum aliquem debet resultare in corpore: ergo effectus illius continentis in corpore debet resultare : sed nullo modo melius resultat, quam quod contineatur ab incineratione : ergo videtur, quod resurrectio malorum debet esse a cineribus, et non resurrectio bonorum.
5, Item, Inconveniens esse videtur ut templum Spiritus sancti simile efficiatur habitationi diaboli : sed corpora beatorum sunt templa Spiritus sancti, ut dicitur, I ad Corinth. vi, 19 : ergo non debent similari corporibus malorum, quae sunt habitatio diaboli : ergo videtur cum illa incinerantur, quod ista non debeant incinerari.
6. Item, Infectio fomitis debilitatur perexercitium justitiae : ergo et in bonis et in malis non est equalis infectio fomitis : ergo nec equalis poena illius infectionis : sed haec poena est dissolutio : ergo cum mali dissolvantur per incinerationem, videtur quod boni non debeant incinerari.
In contrarium hujus est, quod 1. Omnibus qui fuerunt in Adam per legem concupiscentiae dictum est : "Terra es, et in terram ibis :" sed totaliter fuerunt boniet mali ibi: ergo boni et mali equaliter ibunt in terram : ergo equaliter incinerabuntur.
2. Item, Eccli. xvn, 1 et 2: Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam. Cum ergo hoc generaliter dicatur, videtur quod omnes per incinerationem revertentur in terram.
3. Item, Eccli. xu, 1 : "Occupatio ma- gna creata est omnibus hominibus", etc. Ex hoc accipitur, quod omnes ad terram que est mater omnium, revertentur.
Responsio. Dicendum, quod ultima auctoritatum inductarum videtur mihi esse concedenda, cum quatuor, meo judicic, sint dispositiones et differentia resurgentium, scilicet Christi, et conjunclorum Christo per accessum sanctitatis, ct resurgentium cum Christo, et resurgentium in fine mundi. Christus enim quatuor habet in sua resurrectione propria, sicut dicit Gregorius in libro XLV A/ oralium, Nam resurrectio nostra in finem seculi dilata est, illus vero die tertio celebrata. Et nos per illum resurgenius, ipse vero per sc: illi enim resurrectionis vim cum Patre et Spirita sancto Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit.
Unde patet, quod in quatuor differt sua resurrectio a resurrectione aliorum. Primum est, quod sua vi resurrexit. Secundum, quod tertia die, sicut dicit Glossa super ilud : Le autem, Domine, mise~ rere mei, et resuscita me, etc. : quia si non cito resurrexisset, non profuisset eis resurrectio : quia discipuli non credidissent. Tertium est, quod non incineratus fuit, nec incinerari potuit, sicut dicit Glossa super illud Psalmi xv, 10 : "Non dabis sanctum tuum videre corruptionem": et Damascenus in auctoritate superius inducta. Quartum est, quod sua resurrectio est causa nostre resurrectionis, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, passim, et in auctoritate Gregorii jam inducla habetur. Specialiter autem accedentes ad suam sanctitatem secundum probabilius opinantes, sicut beata Virgo, et Joannes, in duobus ex privilegio accedunt ad resurrectionem Christi, scilicet quod subito surrexerunt, et quia non a cineribus. Sed resurgentes cum Christo in hoc conveniunt : quia non in finem dilata est corum resurrectio. Sed alicrum resurrectio in nullo conveniet nisi in incorruptione resurgentium. Loquendo ergo de resurrectione in communi dilata usque in finem seculi, dico quod omnes resurgent ab uno termino resurrectionis a quo, scilicet a cineribus.
Ad primum ergo dicendum, quod nullus motus specificatur penes terminum a quo, sed potius penes terminum ad quem : duo enim possunt moveri ab eodem termino a quo, et unum in album, et alterum in viride : et tamen non “uno motu moventur. Et ita non oportet, quod differentia resurgentium accipiatur ex hoc quod abjicitur, sed tantum in hoc quod acquiritur per resurrectionem : et in hoc differunt, quia Sancti immutabuntur in gloriam, et non alii. Unde, I ad Corinth. xv, 32: "Mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur".
Ad aliud dicendum, quod dissimiles sunt in causa : sed non oportet, quod hee dissimilitudo sit in termino a quo, quia ille abjicitur : sed tantum in termino ad quem, quia in illo fit status.
Ad aliud dicendum, quod pcenitentia non tollit fomitem secundum essentiam, cet fomiti secundum essentiam respondet incineratio : et ideo omnes incinerabuntur.
Ad aliud dicendum, quod continentiz nihil respondet in via, sed in patria, sciliect obedientia corporis ad spiritum, cum in malis caro contra spiritum maneat resultans, sicut ethic non fuit contenta sub spiritu.
On this page