Text List

Articulus 24

Articulus 24

An mali resurgent cum mutilatione membrorum ?

ARTICULUS XXIV. An mali resurgent cum mutilatione membrorum ?

Deinde quwritur de hoc quod dicit, ibi, G, "Cumque ex predictis sane credi valeat, etc." Et queruntur tria. Primum est, Utrum resurgent mali cum mutilatione membrorum ? Secundum est, Utrum dolores qui causantur ex inwqualitate humorum, in eis remanebunt? Tertium, Quid de resurrectione Christi in omnibus appareat, ex quo sua resurrectio est causa nostre resurrectionis ?

Ad primum objicitur sic : 1. Nulla pena corrigenda est in peccatoribus : sed mutilatio est poena : ergo in peccatoribus non est corrigenda.

2. Item, Membris mutilatis non peccaverunt : sed injustum est, quod aliquis puniatur in eo in quo non peccavit: ergo non resurgent in membris mutilatis.

3. Item, Philosophus dicit in secundo de Anima: "Sicut tota anima ad totum corpus se habet, ita pars ad partem : unde si oculus esset animal, visus utique esset ejus anima." Sed pars in cujus diminutione quis nascitur, numquam fuit animata : cum ergo ab anima habeat corpus, quod resurgat, videtur quod illa pars nunquam debeat resurgere.

In conrrariuM hujus est, quod 1. Error instrumenti corrigi habet ab artifice : sed natura est instrumentum Dei : ergo error nature corrigi habet a Deo artifice : est autem error nature diminutio et superfluitas : ergo haec corriget Deus in resurrectione.

2. Item, Anima principaliter est causa peccati, et secundum se totam : ergo quod non peccat in parte diminuta, non est ex defectu voluntatis, sed ex defectu organi: sed voluntas in malis precipue pro facto reputatur : ergo tantum peccat ac si organum haberet : ergo cum voluntate peccat in organo : ergo puniri debet in organo diminuto : ergo oportet, quod restituatur ei in resurrectione.

3. Item, Sicut se habet diminutio in bonis ad meritum, sic in malis ad demerilum : sed bonis pro voluntate merendi quam habuerunt in organo illo, restituetur organum glorificatum : ergo et malis pro voluntate demerendi in organo, debet restitui organum damnatum.

Responsio. Sicut Litera dicit, ita est tenendum.

Ad primum autem dicendum, quod peena causatur dupliciter, scilicet ex natura, et ex culpa voluntatis. Prima puna corrigitur : quia non est homini imputanda. Secunda autem non. Dico autem ex culpa voluntatis remote, aut propinque : remote, sicut est inobedientia carnis ad spiritum, quae manet in damnatis : propingua autem, sicut est ignis, et vermis conscientiz#, et hujusmodi, qua causantur ex peccato voluntario in quantum voJuntariam voluntate persone, et non nature.

Ad aliud dicendum, quod licet instrumentaliter in tali membro sicut in instrumento non peccaverunt, tamen voluntate in co peccaverunt: et ideo justum est ut in co puniantur.

Ad aliud dicendum sicut innuit Augustinus in libro XXIT de Civitate Dei: "Duplex dicitur membrum, scilicet quod virtute inest, et quod mole inest : ita etiam duplex potest dici animatum, scilicet virtute, et actu." Totum autem quod virtute est animatum, resurget, ut dicit Augustinus, et a tali modo animationis habet membrum virtutem resurgendi, et non ab actuali animatione : quia mulle partes animate non sunt de veritate nature humane.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24