Articulus 3
Articulus 3
An corpus glorivsum cum alio corpore non glorioso possit esse in eodem loco ?
Videtur autem, quod sic: quia 1. Joan. xx, 19. legitur, quod ingressus Dominus jannis clausis ad discipulos, dixit cis : Pax vobis. Sed si ingrediebatur jannis clausis, aliquando fuit in loco ostii, vel parietis, et non dejecit ipsum. Ergo tunc fuit cum ipso in eodem loco: sed omnia corpora gleriosa erunt. suo corpori configurata : ergo corpora gloriosa cum alio corpore non glorioso possunt esse in codem loco.
2, Item, Fere ab omnibus subtilitas sive spiritualilas quae est una dotium corporis, exponitur, quod sit tanta, quod per quodhbet corpus transire possit non dividendo ipsum : constat autem, quod dotem talem omnia corpora gloriosa habebunt: ergo omnia corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco.
3. Item, Objiciunt quidam dicentes, quod mathematici tradunt corpus solis et aliorum planetarum transire per circulos suos, et tamen non dividere ipsos : constat aulem, quod multo nobiliora erunt corpora gloriosa, quam ccelestia : ergo et illa possunt haec facere, et fa~ ciunt: sed hoc non potest fieri, nisi sint cum eis in eodem loco: ergo corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco,
4. Item, Corpus dicitur dupliciter, scilicet a corporeitate, et corpulentia. A corporeitate habet dimensiones: a corpulentia autem habet repletionem loci. Ergo corpus habens corporeitatem tantum, non habet replere locum: sed tale est corpus ceeleste et gloriosum: ergo talia corpora non habent replere locum: ergo cum alio corpore possunt esse in eodem loco.
3, Item, Corpus spirituale quod est lux, cum quolibet alio corpore est in eodem loco: sed constat, quod illa corpora sunt de natura lucis: ergo cum quolibet alio possunt esse in eodem loco.
In conrrarium hujus objicitur sic : 1. Una distantia quantitatis est inter terminos cosdem: sed idem terminus est locus: ergo inter dimensiones superficiei locantis non est nisi distantia una: si ergo detur, quod sint in eo duo corpora, erunt duo corpora unius et ejusdem distantia secundum quantitatem, quod est impossibile: et ideo duo corpora non possunt esse in eodem loco.
2. Item, Immergatur cubus ligneus in aquam: constat, quod tantum distabit aqua, quanta est distantia quantitatis cubi: aut ergo una est distantia loci et cubi, aut due. Si una: ergo quidquid est idem uni, est idem et alteri: sed distantia quantitatis locati cubi est idem cum distantia loci cubi: ego si aliquid locatum est in eodem loco, illud etiam erit idem cum distantia loci: ergo locatum illud erit idem cum quantitate cubi: ergo duo locata sunt unum locatum, quod est impossibile.
Si autem dicas, quod non sunt idem, sed due distantiae aque et cubi. Contra: Inter distantias aqua locantis non est ali- d implens nisi cubus. Si ergo sit aliquid non cubi quantitas, cum hoc non possit esse nisi locus carens omni corpore, illud erit vacuum: ergo vacuum est aliquid, quod est impossibile.
Et hoc ut melius videatur, sit distantia locantis a, distantia autem unius locatorum B, et distantia alterius sit c: si hoc possibile est, quod duo corpora sint in eodem loco, inde sic : Quecumque sunt uni eteidem cadem, ipsasunt eadem : sed secundum precedentem demonstrationem, et Aristotelis verba in IV Physicorum, el expositionem commenti in eodem loco, una et eadem est distantia a et B: et una et eadem est a et c per eamdem rationem: ergo una et eadems et c per hanc maximam: "Quecumque uni et eldem, etc.:" sed quoruncumque una est distantia numero et eadem, ipsa sunt eadem : ergo eadem sunt pet c, quod est impossibile : quia sic duo corpora essent unum corpus.
3. Item. Constat, quod ad eumdem terminum communem loci et locati particule copulantur, sicut docet Philosophus in Predicamentis : si ergo sunt duo locata in loco uno, utrumque illorum copulatur ad unum communem terminum cum illo: sed unum sunt, quorum terminus copulationis et continuationis est unus: ergo duo locata in uno loco corpora sunt unum, quod est iterum impossibile,
Si forte dicas, quod hoc non sequitur: quia etiam loci et locati terminus copulationis est unus: et tamen locus et locatum sunt duo. Conrra: Loci terminus et locati est idem, quia secundum Aristotelem, una numero distantia est loci et locati: et non differunt in distantia nec in quantitate, nisi quod unum est terminans, et alterum terminatum : sed secundum hoc etiam duo corpora erunt et ubius numero distantie, et unius termini ad quem copulantur, et non differunt sicut terminans et terminatum, sed utrumque est sicut terminatum : ergo sequitur necessario, quod sint numero unum.
Ad hoc dixerunt quidam, quod hoc non tenet nisi de corpore grosso, et de illo sunt demonstrationes physica. Contra : Si hoc esset verum, tunc he demonstrationes non sumerentur ab eo quod est commune grosso et subtili sive formali corpori, sed sumuntur ab eo quod est utrique commune: ergo tenent de utroque: constat autem quod distantia quantitatis utrique communis est: vel si altcri magis convenit, tunc magis convenit formali quam grosso, ae({uia majores habet distantias quanto est formalus.
4. Item, Avicenna sic objicit: Sint duo corpora quantumeumque vis formalia, Aet B: etsint in eodem loco qui sit c: silque centrum loci illius p: et educantur linew ad locum superius, qui sit p, et ad medium pr, et ad finem pt: et sit locus totus cG Fm: aut ergo linea po est linea una, aut duw. Si dicis, quod linea una: ergo duorum corporum est linea una, et etiam distantiae loci: ergo distantia loci et duorum corporum distantia sunt distantia una: ergo et quantilas una, et quantum unum ergo et res una, et corpus unum, quorum quodlibet est tmpossibile.
Si autem dicas, quod linea non est una: ergo inter duo puncta sunt plures linew recta, quam una, quod est absurdissimum, Ad hoc dicunt quidam mirabiles homines, quod iste determinationes tenent de quantitate mathematica, non de quantitate secundum esse physicum : et concedunt, quod duo mathematica non possunt esse in codem loco, sed duo physica bene possunt esse in eodem loco. Sed multipliciler ostendetur, quod hee est fatuitas maxima. Uno quidem modo si comparemus dicta istorum, quorum unum est, quod corpus nona corporeitate, sed a corpulentia et grossitie habeat replere locum: et alind, quod mathematicum non possit esse in eodem loco cum mathematico. Constat autem, quod mathematicum nihil habet de corpulentia vel grossitie, sed tantum corpo- reitatem. Ergo nihil habet de repletione loci: ergo nullum aliud mathematicum prohihet secum esse in eodem loco. Et nune dicunt, quod mathematicum cum mathematico in eodem loco esse non potest, sed physicum cum physico. Hc ergo dicta repugnant, et sequitur contra eos, quod contradictoria sint simul vera, scilicet corpulentiam esse causam, quare duo possunt esse in eodem loco, et eamdem non esse causam ejusdem. Alio autem modo : quia ista physica demonstratio non sumitur penes essentiam quantitatis abstractw, sed potius penes esse quod habet in quanto: et ideo sumit lineam hujus corporis et hujus distantic, et hujusmodi: ergo constat, quod fictio illa nulla est. Tertio autem modo, quia nullus umquam Philosophorum ivit hac via: sed ipsi soli sunt homines, et cum ipsis solis morietur sapientia ista. Quarto autem modo: quia cum oninia quanta sint imaginabilia secundum Philosophos, istud quod dicunt, impossibile est imaginari: cum enim duo corpora sint in codem loco, aut unum est in parte loci una, et aliud in alia: aut utrumque est diffusum per onmes loci particulas. Si primo modo: ergo non sunt in uno loco proprio, sed communi: et sic centum homines nihil prohibet locari in loco uno, quia in domo una, vel uno theatro. Si secundo modo: tunc utrumque est diffusum per utramque: ergo partes unius transeunt per partes alterius: et sic utrumque est ulrique permixtum, quod est absurdum, cum salva et indivisa sint corpora.
Responsio. Videtur mili dicendum, quod nullo modo est intelligibile, qualiter duo corpora sint in eodem loco: et ideo dico, quod hoc secundum naturam el imaginationem ad intellectum sit impossibile: contrarium autem intellectui et natura non cogit nos nisi fides ponere: et ideo dico, quod corpus gloriosam per hoc quod est gloriosum, non habet posse essendi cum alio corpore in eodem loco.
Ad paimum ergo dicendum, quod hoc convenit corpori Christi: non per hoc quod gloriosum, sed per hoc quod divinum est, cujus divinitas omni eo quod est ulitur ad nutum: unde quando non fuit gloriosum, sic exivit de utero Virginis matris, quod signacula pudoris non aperuit :et tamen aliorum corpora hoc non habent.
Ad aliud dicendum, quod non ab omnibus a quibus ita exponitur spiritualitas, male exponitur : sed potius quia non sunt spiritus, habent spiritus proprietates : et ideo replent locum propter distantiam quantitatis quam habent : sed sunt spiritualia subjecta spiritui, a quibus id quod est animale et corporale et ignobile, ablatum. est.
Ad aliud dicendum, quod illorum mathematicorum libri in quibus illa quae dicunt continentur, ad neminem nisi ad eos pervenerunt, cum Ptolemeus, Abbatemo, Thebit, Geber, Alpharabius, et alti nihil horum scribant. Unde certum est solito more eos hoc confinxisse, et Philosophis imposuisse ad stabilimentum opinionis corum.
On this page