Text List

Articulus 4

Articulus 4

An duo corpora gloriosa possunt esse in eodem loco ?

ARTICULUS IV. An duo corpora gloriosa possunt esse in eodem loco ?

Quarto queritur, Utrum corpus gloriosum cum alio possit esse in eodem loco?

Videtur, quod sic ex dictis Magistrorum : quia 1. Dicunt antiqui, quod corpus gloriosum habet suam quantitatem ad nutum voluntatis: ergo si vult, per eam replet locum : et si non vult, non replet : ergo cum alio potest esse in eodem loco si voluerit.

Quod autem ad nutum habeat quantitatem, probant sic : quia glorificati sunt beati: ergo habent omnia ad nulum : ergo et quantitatem.

2. Item, Visibilitatem suam habent ad nutum : ergo et quantitatem : videntur enim quando volunt, et quando volunt non videntur.

Ix conrrarium hujus sic objicitur : quia remanente quantitate impossibile est quantitatem sine sui contractione ficri minorem, aut sine extensione fieri majorem : ergo impossibile est quantitatem ila ad nulum habere, quod sit major et minor, et cum alio corpore in eodem loco, et per se in loco.

Responsio. Ad hoc puto dicendum, quod gloriosa corpora non habent ita quantitatem ad nutum, ut eam variare possint quando volunt : sed ita quantitatem et qualitatem habent ad nutum, quod circa eas nihil sit contrarium voluntati eorum.

Ad propationem autem dicendum, quod quando dicitur, quod beati omnia habent ad nutum, intelligitur de his quae sunt de substantia beatitudinis : et alia ita ha- bere, quod circa ea nihil fiet contrarium voluntati eorum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4