Articulus 5
Articulus 5
Quid sit veritas humane nature ?
Hic enim necesse est querere de veritate humane natura, et queruntur ante Litleram tria, scilicet quid sit veritas humane nature ? Secundum, An una in omnibus hominibus ? Et tertium, Utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam veritatem ?
Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Anselmus, quod "veritas est rectitudo sola mente perceptibilis:" et cum haec diffinitio veritatis sit de omni veritate : humana autem veritas sive humane natura veritas sit quaedam veritas, videtur quod non convertatur cum ipsa diffinitio ista.
2. Item, Veritas dicitur humani generis quae non sola mente perceptibilis est, sed etiam corporaliter : ergo videtur, quod haec diffinitio ei non conveniat.
3. Si propter hoc dicatur, quod veritas sumitur secundum quod Augustinus dicit, quod "veritas est vera rei entitas :" sed hoc iterum competere non videtur : quia vera rei entitas est omne id quod modo est in corpore hominis, et tamen hoc non apparebit totum in resurrectione : quidquid autem est de veritate humane nature, totum apparebit in resurrectione : ergo videtur, quod ei non competat predicta Augustini assignatio. ,
4. Sivero dicatur, quod veritas sumi- tur secundum Philosophum Avicennam dicentem, quod "veritas est indivisio actus a potentia :" sed haec veritas humane nature non est post mortem, quia tunc actus divisus est a potentia : sed veritas humane natura semper manet, et in resurrectione apparebit : ergo veritati humane nature dicta diffinitio non competit.
Responsio. Dicendum, quod veritas humane nature dicitur dupliciter, scilicet abstracte, et concrete. Adbstracte secundum. hoc est indivisio potentia et actus: quia haec facit rem habere veram naturam secundum actum, id est, secundum complementum sue forme, sicut veritas lapidis est a quo est verum esse lapidis, et veritas hominis a quo est verum esse hominis. Conerete autem accipiendo, tunc veritas humanae nature est vera hominis natura : et hec est quae completa est forma naturali hominis, que est anima rationalis, completione substantiali, non accidentali, sicut est aliquid in natura hominis per augmentum accidentale, et aliquid decidit a natura hominis per violentiam et detrimentum accidentale, ut infra patebit : et quod quidem inheret per accidentale augmentum, non est de veritate humane nature. Quod autem habet per violentiam vel detrimentum materie, virtute et natura adest, licct desit per accidens : et ideo est de veritate humane nature polestate et virtute, ut dicit Augustinus : et hoc modo quaeritur hic de veritate humane nature: et hoc est verum secundum quod opponitur permixto cum natura aliena, sicut dicimus verum aurum alii metallo impermixtum.
Quod autem sic sumatur veritas, patet per Hilarium in libro V de Trinitate, ubi sic dicit: "Nulli dubium est veritatem ex natura et ex virtute esse, ut exempli causa dictum sit: Verum triticum est quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis excussum, et in farinam comminutum, et in panem coaplatum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus." Ex hoc accipitur, quod nonnumquam dicitur verwm a vera natura sua perfecta secundum virtutem et operationem. Unde idem: "Non hujus verbi apprelendo rationem si dicatur mihi, ignis est, sed non est verus ignis: aut aqua est, sed non est vera: et quaro, in quo ejusdem generis veritas a veneris cjusdem veritate dissentiat ? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit, nec aqua natura manens co potest carere quod vera est. Perime ague, quod aqua est, et per id poteris abolere ne vera sit." Ex hoc aceipitur idem quod phius.
Dicendum ergo ad primum, quod diffinitio Anselini non convenit nisi in genere: clLideo oportet addere, quod sit reclilude Awnane nature sola mente persopuubilis.
Ad aliud dicendum, quod licet sit in corpore, non tamen est corporea, sed potius spiritualis et formalis : et ideo sola mente pereeptibilis, et non sensu vel imaginatione : quia diclio exclusiva posila in diffinitione veritatis, excludit perceplioncm sensus cl imaginationis.
Ad aliud dicendum, quod vera rei entitas sola illa est in qua ut substantiali forma radicatur entilas secundum actum et veritalem : alia autem sunt accidentalia influentia et effluentia.
On this page