Articulus 6
Articulus 6
An una veritas humane nature sit in omnibus hominibus ?
Videtur, quod sic: quia 1. Quecumque exeunt ab uno naturaliter, sunt unum in illo: sed omnes homines ab uno excunt naturaliter: ergo sunt unum in illo: sed illa pars materia que semper apparebit sub natura hominis, vera est veritate humane nature: ergo videtur, quod veritas humane nature sit una in omnibus.
2.Tlem, Uno actu non agilur nisi in unum : sed uno actu. decimati sunt omnes qui craut in lumbis decimantis ‘: ergo unum fuerunt in lumbis ejus : hoc autem hic dicitur vertlas nature humane: ergo omnes una materia hominis fuerunt in lumbis ejus: ergo totum genus humanum a simili fuit una natura materia in lumbis Adw: sed per naturam materia fuerunt in lumbis ejus : ergo omnes homines sunt una veritas humane nature, vel habent unam veritatein humane nature.
3. Item, Non poterat infici humana natura, nisi ubi tota una fuit: sed una et simplici infectione infecta est in Adam: ergo in Adam tota una et simplex fuit : sed omnes habent illud pro veritate humane nature, quod sic ab Adam descendit : ergo, etc.
In contrarium est, quod quodcumque signatum naturale non est divisibile in infinitum, licet mathematicum in infinitum dividatur : semen autem signatum fuit naturale: ergo, etc. Et quia nos de hoc multum disputavimus in libro II
Sententiarum, haec ad praesens sufficiant: quia ibi et id discussum est, et Opiniones quae circa hoc sunt, scilicet si materia non cvintellecta quantitate sit divisibilis, sicut quidam dixerunt, et utrum possibile est eam multiplicari in seipsa sine nutrimenti addilione, et hujusmodi alia,
DicenpuM ergo ad questionem, quod veritas humane natura ratione una est in omnibus hominibus, sed re et subjecto est plures.
Ad primum ergo objectum dicendum, quod homines non sunt in individuo signato aliquo cujus quilibet acceperit partem, sed sunt ex uno originaliter, sicut dictum est in secundo Sené entiarum.
Ad sEcunpum et tertium dicendum, quod uno actu decimabatur et inficiebatur, quod originaliter fuit unum, et non per assignatam materi partem aliquam : hoc enim frivolum reputo, quod secundum hoc totum nature opus miraculosum esset, et est directe contra Augustinum in libro XXII de Civitate Dei, sicut patebit in sequenti problemate.
On this page