Text List

Articulus 7

Articulus 7

An aliquid de nutrimento vertatur in humanam naturam ?

ARTICULUS VII. An aliquid de nutrimento vertatur in humanam naturam ?

Tertio queritur, Utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam naturam ?

Videtur, quod non: 1. Matth. enim, xv, 17, dicitur: "Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur". Sed quod emittitur, non convertitur in veritatem humane nature. Ergo, etc.

2. Item, Ibidem, Glossa Bede dicit sic : "Quivis tenuissimus humor aut liquens esca, cum in venis et artubus decocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Greci poros vocant, in secessum emittitur."

3. Item, Eadem est ratio de quodam et de omni nutrimento: sed constat, quod aliquod in secessum emittitur : ergo et omne nutrimentum in secessumn emittitur.

4. Item, Anima per se debetur organico corpori: sed organicum non fit ex nutrimento, sed potius ex humido radicali et seminario: ergo anima per se non debetur nutrimentali: sed alia non est humane nature veritas : ergo nutrimentum tale non est de veritate humane nature.

5. Item, Durum videtur si id quod per substantiam est caro bovis, resurgat : sed hoc sequitur, ut dicunt aliqui, si nutrimentum convertatur in veritatem humane nature. Propario media. Comeditur enim caro bovis: si ergo nutrimentum convertitur in veritatem humane nature, caro bovis in illam convertitur: sed quidquid est de veritate humane nature resurget: ergo caro bovis comesta resurget.

6. Item, Secundum id erit resurrectio secundum quod fuimus in lumbis Ade : non autem secundum nutrimentalem substantiam fuimus in lumbis Ade : ergo secundum nutrimentalem substantiam non erit resurrectio.

7. Item, Unius rationis est modus veritatis humane nature in omnibus hominibus: sed in parvulis recenter natis non est nutrimentalis caro de veritate humane nature: et amen resurgent in quantitate etatis triginta annorum: ergo videtur, quod nec in aliis caro nutrimentalis sit de veritate humane nature.

In contrarium hujus objicitur sic:

1. Super illud epistole ad Philip. II, 7: "Et habitu inventus ut homo", dicit Augustinus, quod "quidam habitus mutat hominem et mutatur, sicut cibus qui mutatur in corpus et mutat ipsum in robur:" ergo cibus transit in corpus: ergo non totus per secessum emittitur.

2. Item, Quidquid exhaustibile est fame, et restituibile refectione cibi, substantia corporis manente una et eadem, illud est caro nulrimentalis : multa caro hominis sic est exhaustibilis et restituibilis: ergo multa caro hominis est nutrimentalis. Prats patet per se, et ex hypothesi dicentium nihil converti in corpus de cibo, quia si convertitur, tunc erit id in quod convertitur nutrimentale. Sxcunpa scribitur in libro XXII de Civitate Dei, per hae verba : "Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum : unde diximus omnipotentem Deum posse revocare quod fugit". Ex hoc patet propositum.

2. Ibidem querit Augustinus : "Si quis pascatur carne alterius, et mutet in carnem suam, in quo resurget illa caro ?" que quastio nulla est, si nutrimentum non transit in corpus hominis.

3. Item, Sicut de veritate aqua est, secundum dictum Hilarii, de quo possum dicere, hac est aqua vel vera aqua : ita de voritate nature humane est, de quo possum dicere, haec est natura hominis, vel vera natura hominis: sed talis est caro generata ex hoc nutrimento: ergo caro nutrimentalis est de veritate nature humana. Er minor patet ibi per verba Augustini.

4. Item, Si natura hominis quae est materia, multiplicatur in seipsa, ut dicunt, hoc non potest esse nisi uno modorum trium, scilicet per additionem extranei, et per creationem materie in qua forma multiplicetur, aut quia seipso sic natum est, quod unum educitur ab alio sicut pars a parte. Si primo modo: tune non differt utrum addatur cibi substantia vel alia, et sic cibus potest converti in corpus et in veritatem humane nature. Si secundo modo: tunc continue crearetur ei materia, et iterum illa esset aliena, et in quantum aliena non differt etiamsi materia cibi jam creata addatur. Si autem tertio modo. Conrra: Quod ex scipso facit aliquid, semper facit illud: natura humana ex scipsa se multiplicat : ergo semper se multiplicat : ergo mulltiplicatio sui ex seipsa numguam stabit, quod falsum est, quia si sic esset, eliam augmentum numquam staret, et nos videmus quod hoc stat.

5. Item, Videtur secundum hoc, quod - vehementius debet in tempore esse augmentum quando stat, quam quando in~ cipit: quia quando aliquid educitur ex scipso, minus remanet ibi quam prius fuit, et ita minus resistit aectioni multiplicantis : ergo magis erit tunc velox in multiplicando, quod absurdum est.

Si autem dicas, quod multiplicat sine sui diminutione. Conrra: Quod una pars efficiatur due eque prime non potest esse, nisi per exitum de potentia ad aclum: potentia autem nihil agit: ergo poneretur ibi aliquod agens praeter id quod jam est, quidquid ibi illud sit.

Si dicatur, quod hoc est calor. Contra: Ile non agit nisi rarificando et disgregando : ergo multiplicatum in se corpus est rarius et subtilius, quam non multiplicatum : ergo rariora et subtiliora sunt corpora senum quam infantium, quod absurdum est.

6. Item, Quid simile invenitur in tota natura, ubi actus de actu educitur per multiplicationem, id est, caro de carne sine mutatione aliqua, et equalia quanta multa de uno minora quam ipsa sunt sine additione ?

7. Item, Si aliquid veritatis est in philosophia naturali, tunc generatio fit de superfluo nutrimenti, quod descinditur a quarta digestione : sed nihil talium convertitur in humanam naturam, ut dicit adversarius: ergo ex nullo talium ali- quid generatur: frustra ergo philosophatum est, quidquid umquam dictum est a Philosophis secundum istorum mirabilem philosophiam.

8. Item, In primo de Generatione et Corruptione, in cap. de augmento, dicit Philosophus, quod cibus nutrit in quantum potentia caro, auget autem in quantum potentia quanta caro : ergo oportet, quod convertatur in corpus humanum.

9. Item, Secundum hoc totum opus nature esset miraculosum, quod absurdum est.

10. Item, Ad quid valet calor naturalis in corpore ? Ipse enim secundum istorum mirabilem sapientiam non agit augendo, et cibus non ponuitur in corpore, nisi ut sit materia caloris, ne comburatur subjectum: melius ergo esset ut calor ibi non fuisset : quia sic nec cibo indigeremus, et tunc breviori compendio perfecisset Deus opus suum, quod ridiculosum est.

11. Item, Omne quod fit hic ab aliquo activo et calore, non agit augmentum : ergo aliquid aliud agit ipsum: non frigiditas, quia illus motus est ad centrum potius diminuendo per constrictionem intus, quam augendo per multiplicationem ad extra.

Si dicas, quod est a forma substantiali, ista nova philosophia est, quod forma substantialis agat in natura, cum nihil sit el contrarium.

12. Item, Si validum dictum Bede reputatur, dicentis quod non transit in corpus hominis nutrimentum, quare non ita validum est ut quaeratur ab eo remedium contra hydropisim, contempto Galeno? Dicit enim Beda, quod hydropisis est humor subcutaneus de vitio vesice natus : curans autem vesicam, curat hydropisim. Galenus autem dicit, quod curandum sit hepar, eo quod de vitio hepatis nascitur. Et miror ego si hi inquirant, curam Bede facientes, contempto Galeno.

Responsio. Dicendum est, quod ridiculum est dicere nihil de cibo converti in corpus humanum, ect talia dicta quorumdam theologorum derisibilem apud peritos faciunt theologiam.

Dicenpum ergo ad primum, quod ly omne distribuitur pro partibus subjectivis, non integralibus : quia quecumque species ibi intrat in os, habet multum impuritatis et parum puritatis: et ideo quelibet species in secessu emittitur, licet non tota.

Ad aliud dicendum, quod parum mihi videtur curandum de dictis Beda, ubi non loquitur de fide et moribus: quia ipse naturas ignoravit. Ne tamen fugere videamur, dicendum quod ipse loquitur de parte cibi secundum materiam carnis nutrimentalis et non secundum speciem : quia dicit Philosophus, quod quelibet caro augetur secundum speciem, et non secundum materiam quelibet augetur : quia materia similium membrorum influit et effluit, sed non species: et hoc modo post decoctionem quelibet secundum speciem nutritur et augetur, sicut probatur in primo de Generatione et Corruptione.

Ad aliud dicendum, quod non est eadem ratio de uno et de omni: quia unum est secundum naturam per accidens, et unum est complens quantitatem, et alterum est restaurans deperditum tantum : et ideo falsum est, quod eadem est ratio de uno et de alio, sicut infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod anima primo debetur corpori organico, et secundo debetur adjuncto organico ad complementum quantitatis organorum, et tertio debetur restauranti deperditum tantum, et quarto ei quod unitur organico et materiali : et secunduin omnes hos modos dicitur esse veritas humane nature, et prima quae est ex humido radicali, tota apparebit in resurrectione. Secunda autem ibi est actu in viventibus, et potestate in infantibus, et etiam tota apparebit, nisi sit accepta de pastu carnium humanarum, ut infra dicetur. De tertia autem ibi apparebit quantum decebit : et de quarta nihil : quia non nisi accidentalem et innaturalem habet unionem ad animam immortalem.

Ad aliud dicendum, quod hoc imperitis videtur durum, qui ibi dicunt, quod caro asini in quantum asini mutat cos, nescientes dicta sapientium, quod nutrimentum primo est dissimile, et ullimo est simile, et tunc non est caro asini, sed proxima potentia ad carnem hominis, Et est in argumento eorum fallacia figure dictionis, ut est iste paralogismus: Quidquid comedis, convertitur in nutrimentum : sed carnem asini crudam comedis : ergo caro asini cruda convertitur in tuum nutrimentum.

Ad aliud dicendum, quod in lumbis Ada fuimus non secundum aliquam materiam signatam, sed secundum originalem materiam, ut dictum est.

Ad triton dicendum, quod in infantibus est totum nutrimentum, quod ad quantitatis perfectionem deducere debebat, potestate : actum autem, ut dicit Augustinus, supplebit potentia creantis et glorificantis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7