Articulus 8
Articulus 8
Quot sunt modi resolutionis ? et, In quo resurget costa, an in Adam, vel in Heva? et, Quomodo resurgent qui vescuntur humana carne ?
ARTICULUS VII. Quot sunt modi resolutionis ? et, In quo resurget costa, an in Adam, vel in Heva? et, Quomodo resurgent qui vescuntur humana carne ?
Deinde queeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post prima verba : "Sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, etc."
Kit quaeratur primo, Quare in Littera tot ponat modos resolutionum humani corporis, scilicet pulverem, cinerem, habitus, auras, aliorum corporum substantiam, elementa, cibum animalinm et hominum, et carnem animalium et hominum ?
Videtur, quod-in Adam per regulam quam dat in Littera : quia scilicet primo eam in humani corporis parte anima Ade vivificavit: ergo in Adam resurget, ut videtur : sed si hoc est verum, tunc Teva non resurget, quia tota sumpta est de costa illa.
Ucrenis quaeritur gravis questio Auguslini, scilicet de eo qui nutritur carnibus humanis, in quo resurget illa caro?
Sidicitur, quod in eo qui eam primo animavit, quia ab altero est quasi mutuata : tunc querilur, Quid resurget in illo qui pastus est carne illa?
1. Videtur enim, quod ille resurget cum defectu, quod falsum est : quia morfut, ut prius habitum est, resurgent incorrupt.
2. Item, Esto quod pastus carnibus humanis generet filium de superfluo illius cibi : tunc constat, quod de humido seminario organica substantia nati formatur. Siigitur hoc restituetur primo, tunc nulla organica substantia resurget in hujusmodi nato : ergo non resurget, quod est inconveniens.
3. lem, Aggravetur questio sic : Esto enim, quod aliquis de membris animatis in quibus nihil est prater organicam substantiam, nutriatur, et de illo superfluo generet : constat enim, quod illud primo modo est de veritate in utroque, scilicet illo qui sumitur in cibum, et illo qui nascitur ex tali cibo. Constat aulem, quod non potest in utroque resurgere : igitur alter istorum non resurget, quod est inconveniens.
4. Ad hoc dixerunt aliqui, quod talem modum cibi impedit ordo nature : quia homo debet cibari vegetabilibus et brutis, et non carnibus humanis : et ideo non potest esse cibus ex tali. Sed hoc nihil esse videmus. Dicit enim Aristoteles in VIT £thicoruwm de feralibus, quod carnibus humanis pascantur, ut Medea quae duos proprios natos una ccena incorporavit : et in Threnis Jeremie, iv, 10: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facta sunt cibus earum, in contritione filie populi met. Ergo positio facta videtur possibilis.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate, sicut alibi dictum est, duplex est humidum, scilicet radicale, et nutrimentale. Radicale autem est, quod est in substantia seminis quod virtute formativa formatur in organa. Virtus autem formativa est in semine ab anima patris tantum, habens calorem pro instrumento cum triplici calido, scilicet anima, celi, et ignis: et a calido ignis est dissolvens et distendens, sed a calido ceeli in speciem movens et speciem inducens, acalido autem anima movet ad vitam et animam. Similiter est ibi etiam frigidum in triplici virtute : frigidum enim elementi est coagulans, et frigidum ceeli terminans ad speciem, et in quantum est instrumentum anime, continet complexionatum vivificabile. Et similiter est de humido et sicco, sicut dicunt Auctores. Hoc autem humidum est nutrimentale superfluum in generante, et radicale sive seminale in generato : et ideo substantiale est gencrato, et accidentale generanti. Nutrimentale autem humidum est duplex. Unum quod vi nature trahitur ad nutrimentum humidi seminalis, et hoc inter cxtera est magis substantiale post humidum seminale. Aliud autem quod extra acquiritur per cibum, et hoc est ad triplicem usum, scilicet ad nutrimentum quantitatis secundum perfectionem stature, et ad restaurandum deperditum ut continue- tur esse et vita : et tertium quod est accidentale, quod de nimietate nascitur cibi, et vocatur a Philosopho augmentum innaturale, sicut ventrosi efficiuntur illi qui loca digestionis infrigidant vel frigida habent, in his enim calor naturalis est convertens, non consumens : et multa innascitur eis viscositas et pinguedo praeter naturam. Regula igitur est generalis in resurrectione, quod nutrimentum sumptum ex his humidis, in illo resurget, in quo est nobilius animatum ad vitam.
Et hoc supposito, dicendum ad _ primum, quod tot ponit, eo quod modi resolutionum aut sunt naturales, vel per corruptionem violentam in aliud corpus. Si primo modo : tunc aut resolutio est completa, aut incompleta. Si completa, tunc est in elementa. incompleta, ita quod adhuc aliquid remanet, aut quantum ad partes subtiles, aut quoad partes grossas. Si primo modo, tunc dupliciter : aut enim est pars magis propinqua spiritualis, aut remota. Et primo modo, Aalitus : secundo modo aura, quia utraque pars est aerea vaporabilis propter humidum vaporabile exhalans a corpore et exspirans, et crassuin magis dicitur halitus, magis autem tenue et aeri appropinquans dicitur aura. Si autem quoad partes grossas, aut hoc est desiccatione humidi continuantis, aut exsiccatione humidi extrahentis humidum. Et primo modo est pulvis, secundo modo cinis. Si autem est per corruptionem violentam, gus est incorporatio hominis in aliud corpus hominis : aut hoc est quantum ad vegetabile, aut quantum ad sensibile. Si primo modo, est id quod transit in substantiam aliorum corporum sicut vegetabilium, sicut dicit poeta: "Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus." Et rose plantate# in terra sanguine hominis fimata, citius proferunt rosas, ut dicit Hermes in Alchimia, Si autem quantum ad sensibile : aut secundum viam incorporationis, aut secundum terminum. Et quidem primo modo est hoc quod vocat cibum animalium aut hominum : secundo modo est hoc quod vocat carnes hominum aut animalium : et ex hoc etiam accipitur, quod cibus convertitur in carnes hominum.
Ad aliud dicendum, quod Adam dupliciter factus est, scilicet secundum ea que exiguntur ad individuum, et secundum ea quae exiguntur ad principium humani generis quod ipse fuit. Et primo quidem modo costa numquam fuit de veritate humane nature in Adam, sed secundo modo ; et ideo resurget in principiato ab ipso, et tamen resurget Adam sine diminutione.
Ad aliud dicendum, quod nutritus de carnibus humanis dupliciter potest nutriri. Uno quidem modo de eo quod de virtute humane nature est primo vel secundo vel tertio vel quarto, et hoc totuin restituetur primo. Vel potest nutriri de hoc quod quinto modo fuit de veritate, et hoc remanct nutrito, quia numquam fuit de integritate primi nisi per accidens, et ideo nobilius esse habet in secundo quam in primo.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod nullus patictur defectum de suo: et si est, Deus supplebit, ut expresse dicit Augustinus de infantibus mortuis.
Ad aliud dicendum, quod hoc resurget in secundo : quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo, co quodin primo est de humido nutrimentali : et in seeundo de humido radicali et spermatico sive seminali.
Ad aliud dicendum, quod ille casus est diflicilis : tamen sine prejudicio dico, quod cum secundus cibatur talibus puerperiis quorum membra formata sunt et animata, dico quod ibi est duplex humidum, scilicet seminale, et nutrimentale tractum in matrice : ect quia species non convertitur, sed potius etiam de materia multum abjicitur, videtur dicendum quod de abjecto utimpuro restituitur corpus primi: sed de traclo et seminato restituitur corpus secundi ab omnipo~ tenti Deo, cui moriendo corpora nostra non pereunt, sed in melius transmutantur: et ita patet, quod uterque resurget, etid quod deest, supplet manus divina sapientie, quae cuncta creavit.
On this page