Text List

Articulus 9

Articulus 9

An homo resurgat idem numero quoad materiam, ita quod materia cujuslibet membri redeat ?

ARTICULUS IX. An homo resurgat idem numero quoad materiam, ita quod materia cujuslibet membri redeat ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : "Jpsa ergo terrena materies quae discedente anima fit cadaver, etc,"

Videtur enim falsum quod hic dicit : quia

1. Dicit Philosophus, quod sicut tota anima se habet ad totum corpus, ita pars ad partem : ergo materia perfectibilis visu, non est perfectibilis auditu : ergo incongruenter ordinabitur si ad auditum revertatur : sed nihil erit ibi incongruum : ergo materia uniuscujus—- que membri redit in ipsum : ergo falsum est quod dicit in Littera.

2. Item, Videtur, quod non sit necesse totam redire materiam sicut in Litlera dicit : quia corpora spiritualia minus indigent de materia : sed illa erunt spiritualia precipue quoad bonos : ergo minus habebunt de materia : falsum est ergo quod dicit, quod tota materia redibit.

3. Item, Actus meritorum diversi, sunt facti per diversa organa: ergo justum est materiam illorum organorum in illis membris reiterari, in quibus actus meritorios exercuerunt : ergo necesse est, quod ad eadem membra revertatur.

4, Item, Sicut est veritas quaedam corporis universalis, ita est veritas membri particularis, de quo potest dici, hac est vera natura manus vel pedis: ergo sicut virtute veritatis universalis tota materia redibit ad totum, ita virtute membri particularis pars media redibit ad partem determinatam.

5. Item, Unum membrum nobilius est altero ; ergo incongrue agitur si nobilius convertatur in ignobilius, vel e converso : ergo videtur, quod necesse sit, quod unicuique membro reddatur sua materia.

Responsio. Dicendum, quod quelibet pars entitatem, habet a forma : et ideo quiecumque variatio fiat in materia, sive confusio partium materi#, semper una manet veritas ab actu forme unius : et hoc intendit Augustinus. Unde licet conversio ficri posset, ego tamen puto, salvo meliori judicio, quod quodlibet ad idem membrum in quo erat, redibit: sed tamen possibile est aliter esse, sicut dicit in Litlera.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non facit nisi congrucntiam reditus : sed alia crit harmonia partium in resurrectione : et ideo non tenet hoc quod objicitur.

Ad aliud dicendum, quod sicut prius patuit, non erit per modum subtractionis partium materia glorificatio, sed potius per modum subtractionis proprietatum pertinentium ad statum ignobilitatis.

Ad aliud dicendum, quod meritum non est membri nisi instrumentaliter: sed sicut actus est totius, ita et premium: et ideo nulli fiet injuria, in quocumque remuneretur.

Ad aliud dicendum, quod veritas quae apparebit in resurrectione, precipue est ab anime immortalitate, et hanc non habet anima a partibus, sed a toto, ex seipsa scilicet, et a Deo: et ideo. partes non conferunt hujusmodi veritatem nisi secundum quid, scilicet in quantum sunt unite toti: et ideo etiam in quacumque parte quid resurgat, bene agiltur cum ipso.

Ad aliud dicendum, quod si maneret harmonia quae nunc est, et nobilitas perpetuitatis esset ex membjfis, tunc procederet ratio illa: sed, ut supra patuit, neutrum eorum verum est : et ideo potest variatio fieri in partibus materia, ut dicit Augustinus plane in Litlera.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9