Text List

Articulus 10

Articulus 10

An omnes capilli et ungues redeant in resurrectione ? et, An veritas humane nature sit accidens ?

ARTICULUS X. An omnes capilli et ungues redeant in resurrectione ? et, An veritas humane nature sit accidens ?

Deinde quaeritur de hoc quad dicit, ibi, B, circa medium: "Alioguin si capillus redit, etc."

4. Videtur enim hoc esse contra Evan- gelium Luce, xxi, 18, ubi dicitur: "Et capillus de capite", etc. Ergo videtur, quod revertentur omnes.

2. Item, In Litéera innuit, quod licet pili ad pilos non revertantur, tamen ad massam corporis revertetur materies pilorum etunguium : et hoc non videtur esse necessarium cum sine hoc salva sit tota integritas.

Ulterius queeritur gratia hujus inseparabilitatis, Ulrum veritashumane nature sit substantia, vel accidens?

Videtur autem, quod sit accidens : quia 1. Substantia uniuscujusque est uno modo : sed veritas est diverso modo, ut habitum est secundum quinque modos supra : ergo est accidens.

2. Item, Omne quod est consequens esse hominis, est de genere accidentium, ut dicit Boetius : sed veritas consequitur esse hominis : ergo est de genere accidentium.

In conrrarium est, quod vera entilas rei numquam potest esse accidens : sed veritas est vera entitas rei : ergo, etc.

Responsio. Dicendum, quod pili gencrantur de fumo sicco nutrimenti, qui exsiccatur quando per poros pertingit ad aerem. Ungues autem de sicco terrestri per calorem cordis ad superliciem expulsi. Et ideo, ut dicit Augustinus, nonsunt de verilale secundum se, sed in quantum ad decorem faciunt : et ideo etiam in quantum decorem perficiunt, resurgent, et cetera amputabuntar.

Ad aliud dicendum, quod non intendit, quod revertantur ad massam, sed est exemplum, quod non est necesse, quod omnes partes materiales in eadem membra revertantur, cum quod minus videtur, eliam quaedam partes abjici possunt.

Av ip quod ulterius quaeritur, dicendum quod veritas dicitur esse duplex, scilicet essentialis, et parlicipala. Lssentialis est forma substantialis ratione differens : quia dicitur veritas in quantum est principium cognitionis in actu vel habitu: forma autem in quantum dat esse. Parlicipala autem veritas est, quae habetur a membris a forme partibus perfectis, et hac etiam est substantia vel potentia substantiam forme consequens : et si est polentia talis, tunc quidem est accidens, quod est potentia naturalis, et radicatur ut in sua causa in substantia forme, quae perficit materiam et materia partcs.

Ett per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10