Text List

Articulus 11

Articulus 11

An resurget idem homo qui mortuus fuit ?

ARTICULUS XI. An resurget idem homo qui mortuus fuit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : "Nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula maferiv, cle."

Ex hoc enim videtur sequi, quod non idem homo numero resurget qui mortuus est : quia

1. Non est eadem numero imago quae restituitur.

2. Adhuc, Quorumcumque substantialis forma non est eadem numero, illa non sunt eadem numero: sed forma substan~ tialis hominis morientis et resurgentis, non est cadem numero: ergo moriens et resurgens, non sunt idem numero. Prima patet perse. Secunva patet per hoc, quod forma substantialis est humanitas, et illa peritin morte, quia homo mortuus non est homo: forma autem quae cessil in nihilum, non revertitur eadem numero, quia dicit Philosophus, quod "non est eadem sanitas in mane et vespere."

3. Item, Philosophus in fine libri de Generatione et Corruptione : "Quecumque habent substantiam corporalem motam, non reiterantur eadem numero:" sed homo sic habet substantiam corporalem motam : ergo non reiteratur idem numero.

4. Ttem, Quecumque sunt generabilia et corruptibilia, non participant esse divinum in individuo, sed in specie : sed homo est generabilis et corruptibilis : ergo, etc. : ergo non contingit eum redire secundum idem individuum, sed tantum secundum identitatem specici.

Responsio, Dicendum, quod simile quod adducit Augustinus est simile in parte : quia in ere non remanet eadem forma, que est figura: sed in homine resurgente manet eadem forma, quae est anima rationalis.

Ad aliud dicendum, quod due sunt vie ad hoc respondendi. Si enim dicamus cum Avicenna, quod forma totius est alia quam forma partis quae est anima, sicut forma totius est predicabilis ut homo et animal de hoc homine et illo: tunc illa forma abstractasignificatur, licet improprie, per hoc quod dico humanitas, et illa non manet nisi in potentia post mortem in principiis componentibus totum, cujus ipsa est forma: et ratione illius forme non habet individuum, quod sit idem numero, sed habet speciem tantum que indifferens est ad idem numero et diversum: sed ab anima hac sic complente materiam et ab hac materia habet, quod sit idem numero : et ideo non sequitur, si non habet eamdem formam totius quae est speciei vel generis vel esse, quod non sit idem numero.

Preterea, Eadem species est, licet esse non sit idem quod habuit ante et postin hoc individuo : et ideo idem est numero in specie cum priori homine, nec species destruitur morte nisi per accidens, scili- cet secundum esse hoc quod habet secundum hunc statum in isto.

Si autem cum Averroe et Aristotele sentiamus, quod forma totius est forma materia, ratione tamen differens, sicut videtur velle in septimo primae Philosophiae : tunc planum est, quod sit idem numero, et non destruatur forma secundum se, vel secundum suum esse, sed tantum quoad rationem predicationis de composito, eo quod compositum est dissolutum.

Ad aliud dicendum, quod. hoc intelligitur de his quae omnino habent substantiam corruptibilem: sed tale quid non est homo, quia anima est perpetua, et ab illa potentiam quamdam ad incorruptionem acquirit corpus.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de his quae generantur secundum se tota, hoc est, quorum forma secundum se totam educitur per actum) nature de materia: et tale quid non est homo, cujus anima rationalis fit per creationem, sicut dicit Aristoteles in primo de Causis proprietatum elemeniorum et planetarum, et in libro XVI Anzmalium dicit, quod "intellectus non educitur de materia, sicut vegetabile et sensibile, sed ingreditur ab extrinseco."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11