ARTICULUS XII.
An latrones mutilati, integri corpore
resurgent ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi,
C, §1: "Hoc autem in corporibus san=-
ctorum intelligendum est, etc."
Queritur enim de his qui primo sunt
latrones et mutilantur in latrocinio, et
postea convertuntur et efficiuntur sancti,
utrum mutilata eis glorificata reddantur ?
Videtur, quod non: quia membrum
hoc sanctitati numquam cooperabitur :
ergo numquam debet remunerari in
glorificatione.
Ad hoc dicendum, quod glorificantur,
et ratio per oppositum supra dicta est in
malis : quia meritum est totius hominis
secundum animam : et ideo voluntas
merendi in membro illo si habetur,
reputabitur pro facto, ratione cujus vis illa
animae glorificabitur in suo membro sibi
reddito.