Articulus 13
Articulus 13
An post resurrectionem morluorum sanclorum corpora sint impassibilia ?
Deinde ratione ejus quod dicit, ibi, C, § 1, post initium : "Sine ulloe vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, etc."
Et queruntur quatuor, scilicet an sint impassibilia ? Et secundo, Secundum quem modum sint impassibilia ? Tertio, Utrum equaliter omnia sint impassibilia ? Et quarto, Quae differentia sit inter vitio carere et deformitate et corruptione ? Que omnia ponit in Littera,
Ab rrmtum objicitur sic : 1. Quorumcumque una est potentia cum passibilibus, illa sunt passibilia : corporum gloriosorum una est potentia cum passibilibus : ergo ipsa sunt passibilia. Prima patet per se. Szcunpa probatur per hoc, quod gloriosi et non gloriosi sunt ejusdem nature, quae passibilis est in non gloriosis.
2. Item, Omne compositum ex passibilibus, est passibile : corpus gloriosum compositum est ex passibilibus : ergo est passibile.
3. Item, Omne heterogenium in partibus, compositum est ex partibus diversa patientibus : omne corpus humanum gloriosum ect non gloriosum heterogenium est in partibus : ergo est compositum ex partibus diversa patientibus : ergo est passibile in suis partibus.
4, Item, Si quis dicat, quod sint impassibilia ex gratia vel gloria, sed passibilia ex natura. Contra : Unumquodque magis denominatum est a dispositione naturali quam actuali, et a natura potius quam ab alia forma : ergo potius debent dici passibilia, quam impassibilia.
5. Item, Cum omne accidens fluat a substantia, non potest fluere a substantia accidens contrarium ipsi substantiae : ergo a substantia passibili numquam fluit accidens, quod facit impassibilem substantiam illam: ergo nullum accidens potest esse in tali substantia, per quod impassibilis esse dicatur : ergo cum gratia et gloria sint accidentalia, videtur quod non possint dici impassibilia corpora illa a gratia vel gloria.
6. Item, Gratia et gloria sunt perfectiones nature : sed perfectio numquam repugnat perfecto : cum igitur perfectum sit passibile, a perfectione numquam causabitur impassibilitas, quia passibile et impassibile repugnant.
7. Item, Philosophus dicit, quod omnis substantia naturalis est passibilis, precipue composita ex contrartis : si ergo substantia illa maneat, semper erit passibilis : sed illa substantia manebit in resurrectione : ergo in resurrectione semper erit passibilis.
8. Item, Omne complexionatum est passibilibus qualitatibus informatum et distinctum : ergo manebit passibile.
1. I ad Corinth. xv, 54: "Absorpta est mors in victoria". Non autem absorbetur mors nisi absorbeatur passibilitas. Ergo corpora sanctorum tunc non erunt passibilia.
2. Item, Apocal. xx1, 4: "Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt". Ex hoc accipitur idem quod prius.
3. Item, I ad Corinth. xv, 42: "Seminatur in corruptione, surget in incorruptione". Sed omne incorruptibile est impassibile. Ergo erunt impassibilia corpora sanctorum.
4. Item, Matth. xm, 43: "Fulgebunt justi sicut sol", etc. Sol autem est impassibilis. Ergo et justi.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia passibilitatis est duplex, scilicet disposita, et indisposita. Et indisposita duplex est, scilicet ad utrumlibet se habens, et conjuncta necessitati contrarii actus. Et disposita quidem est in corpore mortali. Indisposita autem aliquo modo fuit in Adam, licet aliqualiter esset disposita ad contrarium, scilicet si non peccaret, quod non pateretur. Conjuncta autem necessitati ad contrarium, est in corpore glorioso, ubi non est potentia patiendi nisi in radice : et impossibilitas patiendi est ex forme perfectione ad gloriam.
Ad aliud dicendum, quod componentia corpus humanum, non retinebunt qualitates activas et passivas, nisi prout sunt constituentes complexionaliter, sed non quoad hoc quod agant vel patiantur complexionis discursiva: et ideo numquam inducent lesionem aliquam. Aliqui autem dixerunt, quod elementa ibi erunt in elementato quoad primum esse elementi tantum. Et qualitates elementales erunt ibi ut in radice et potentia, et non quoad actionem aliquam. Sed primum verius et naturalius est.
Ad aliud dicendum, quod corpus illud heterogenium passum est omnia illa quae oportuit pati ad complexionandum et formandum : sed deinceps removetur ab eo passio propter victoriam forme ex gloria super materiam, quia materia non est possibilis ad receptionem actus violenti alicujus lesivi, sicut nec materia ecclestium corporum ex victoria forme super materiam : omnis enim passio est materi vel composili, cujus materia per formam non est remota a passibilitate et ad impassibilitatem forme deducta.
Ad aliud dicendum, quod a naturali quod est forma, debet esse denominatio, nisi ita sit, quod forma materiam in toto perficere et ad se convertere non possit, sicut modo forma eorum quae generantur et corrumpuntur, imperfecte obtinet materiam, scd tunc obtinebit per habitum glori# in toto : et ideo ab actu illius forme erunt impassibilia, eo quod nec agere potest ad separationem forme a materia in toto vel in parte.
Ad aliud dicendum, quod duplex est accidens, scilicet causatum a substantia in qua est, et illud non est perfectio ipsius: et est accidens causatum a superiori substantia ad perfectionem inferioris, sicut est gratia et gloria : et hoc non {luit a substantia in qua est, nec est ci contrarium, sed potius est finalis perfectio ipsius, et convenit cum forma, et non est contrarium nisi materialitati et privationi : et ideo nihil prohibet ab co fieri denominationem.
Ad aliud dicendum, quod ut patuit, gratia et gloria non habent contrarictatem ad perfectum ab ipsis, sed potius convenicntiam, quia juvant formam ad hoc quod est et non potest ex naturalibus : est enim forma ad tollendam privationem de materia, et tollit eam: sed non potest tollere potentiam redeundi privationem propter dissolyentia complexionem, nisi per gratiam et gloriam: et ideo adduntur ci a Deo gratia et gloria : quia levant naturam ad altiorem statum in quo continuitas corporis solvi non potest.
On this page